locis scaturientia, quo modo, vel imaginabili, unum vel proprium, vel cum universi, ac terræ,
commune centrum habere potest? Itaque nec sola per se aqua globus est, neque cum terra
coniuncta, globum unum efficit. Neque utraque iuncta simul, centro, universi, centrum
commune habent. Concludamus. Universum, quod infinitum esse demonstravimus, quodque
finitas in se habet partes, Empyreum, ætherem, ærem, aquam, terram, in omnium medio,
indivisibile habere centrum, circa quod terra, et aqua simul, et æris pars subterranea, locum a
Mente conditrice, habent proprium, natura sibi competentem. Circa quod terra consistit,
illudque amibit, et ut amatum complectitur, et circa quod quiescit, et si motum habet,
etiam movetur. Ostensum enim nobis est, antea, terram in circuitum moveri longe esse
possibilius, quam vel stellas, vel firmamentum. Itaque si movetur, circa medium movebitur.
Et quæ in ea, qualicumque moventur motu, circa medium moventur. etiamsi ipsa stabilis
permaneat. A quo medio loco; nec ipsa per se discedit, nec ab eo divelli libens patitur. Et in eo
conservatur ipsa, et perficitur, et universi perfectionem implet, et Conditricis Mentis iussis,
quæ illuc eam ablegavit, perpetuo obtemperat, nulla sui gravitate pressa. Si quæ vero sui pars
ab ea tota divellatur, conservationis sui propriæ avida, non ad centrum, sed ad universitatem
terræ, quantum poterit citissime redibit. Omnia namque in loco proprio, tamquam in propria
forma servantur, et perficiuntur, et perfecta facta conservantur, cuius quidem loci amplitudo
tanta sit, quanta ipsius terræ moles est. Cuius molem Astronomi firmamenti magnitudini
collatam instar puncti esse docuerunt. At multo magis talis appareat, si cum Empyreo, si cum
infinito ipso conferatur. Sed ad notitiam eius nostram quæ pertinent, non videtur certo sciri
eius moles posse, cum tot anfractibus divisa, tot aquis operta iaceat. Attamen quantacumque
simul cum aqua est si in longitudinem, et latitudinem per 360 secetur gradus, gradus autem
quilibet, ut ex Lusitanorum navigationibus est observatum, 17 et mediam, leucas contineat,
harum autem quælibet quatuor Italicis, miliaribus respondeat 10 miliaria cuilibet gradui
respondebunt. Itaque totus terræ circuitus continebit miliaria 25200 soliditas autem tota
quanta sit tunc assignabimus quando Geographi, et Astronomi concordes inter se fuerint. De
qua adhuc maximopere altercantur, et id in præsens muneris, non est, nostri.
Finis Trigesimi primi Libri Pancosmia
.