Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 406

fœcundatione, marnæ, mistionem non ingreditur. Et si ingreditur, sola Marne, elementum erit
terræ. At Italia, Germania, Grecia, præter Gallias, tota Europa, tota Asia, tota Africa, totus
novus orbis, quia Marne carent, terræ non erunt; terram non habebunt: terræ elementi, aut
eius pars, non dicentur. Cur igitur Geographi, illudentes nobis, terrarum orbem totum, in
Europam dividunt, in Asiam, in Africam, in Americam, et ut nos, in Antipolicam, cum terra,
non nisi una Marne, et non nisi in unis Galliis reperiatur? Cur Aristoteles, cur Peripatus, tam
exiguam rem, unum de elementis quatuor esse voluerunt? Esto ut placet. At ex summi
magistri dogmate, omnes terræ colore præditæ, cum mistæ sint, elementa esse non possunt,
neque debent. Alioquin, quod contendunt, elementum terræ esse simplex, locum in veritate
non haberet. Simplices ergo terræ quæ sunt, eæ elementum terræ non sunt eæ aut sunt, quæ
albe sunt. At ex quatuor albis, tres elementum non sunt. Sola Marne elementum erit. At in
Solis Galliis Marne in usu est in terris aliis, totius terrei globi, cum Marne nulla sit in aliis
nullis terra elementorum reperietur. Si ex aimplicitate terrei elementi, talis philosophia
Peripato conflatur eam ipse sine invidia, sibi solus habeat. Nos aliam ingrediamur viam, qua
rerum generationem investigemus, et comperiamus. Novem illa rerum genera, quæ in terra, et
fiunt, et habitant, aquæ concretæ, fluores, terræ compactæ, lapides, metalla, plantæ, zoophyta,
animalia, homines. Si dicamus ex terra fieri, id erit comprobandum. Antequam comprobetur,
terra necessario fuerit cognoscenda. Terra ergo quidnam est? Nam terram simplicem, nos
quidem, neque cognoscimus, neque agnoscimus cum eam nullibi reperiamus. Nam et Marne
ipsa, et gypsum, et cerusa, non carent humore, quo sunt coglutinate. Quid ergo arena illa alba,
sola ne, quia gluten non habet, terra erit? Nos non tam pauperem terram conspicere
sustinemus. Sit nobis terra (si modo arena non sit lapillus minutissimus) et arena, et Marne, et
cerusa. (nam gypsum forte lapis natus est) si omnis etiam colorata, et incolor terra; terra
sunto. Omnia hæc terra conplectatur. At tandem terra sui essentia quid nam est? Id nimirum
totum quod et durum et molle simul est sive cum glutine, sive sine glutine sit ullo. Durum
autem id appello, quod tactui resistit, molle vero, quod tactui cedit. Quod ergo tactui resistit,
et ractui non resistit, terram esse statuimus. Quodque impressionis tactus vestigium, et
recipere, et servare possit. Quod tamen a sui primordio, tale sit factum a natura, et non sit ex
alio confectum, ut cera, ut caseus, ut caro, ut alia quædam talia non pauca. Summatim terra
est, quod natura sua primæva, tactui cedit, et non cedit. At talis terræ essentia, fluoris ne illius
primævi, pars est ulla? An et ipsa fluore illo constat? Statutum enim iam est, unum e
corporum principiis fluorem esse? At terra fluere nequaquam visitur, ut aqua et aer flunnt.
Quoniam ergo terra non fluit, fluor non est. Terra ergo corporum omnium, sola invertit
ordinem. Quandoquidem omnia fluores sint, ipsa sola fluor non est. At et ipsa fluor
est compactus. In fluorem enim vertitur calore. Docet id magister ipse
Metoro
4 cap.
6 Τήκεται δὲ καὶ ὁ πηλὸς καὶ ἡ γὴ. Funditur vero, et lutum, et terra. At videndum utrum
omnia corpora adhuc sint fluores, an vero a principio tantum fuerint? Profecto, alia adhuc
fluores sunt, alia ex fluoribus sunt confecta. Nam et stellæ omnes et ipse Sol et Luna, ex
fluoribus quidem densatæ et concretæ sunt: fluores tamen adhuc non permanent. Sic de terra
dicendum; et ipsam a principio fluorem extitisse, nunc vero non amplius esse. Fex enim illa
per ærem, et aquam, in minutissimas atque aromas concisa partes, quaqua versum volitabit,
non aliter ac in vino novo, fecosum quod est, per totum cursitat. Et quæ vel reliquiæ illorum
sunt corpuscula atoma, quæ per Solis radios volitate cernimus, vel ab hac fece sint modo
secreta, certe in ære videmus motu inconstantissimo habitare, et cur sitare. Nec minus, in
aquis, quantumvis purissimis, ac limpidissimis, ea videmus inesse et quæ si quiescat aqua, in
fundo residere cernimus. Talis ergo, in elementis ære, et aqua, a primordio fex minutatim
volitans, Verbo mentis conditricis, in unum est postea redacta locum ex qua omni, est terra
constituta. Dum ergo elementorum fex, in atomis adhuc esset, pars fluoris erat. Et cum eo
insimul, et ipsa fluebat. At postquam Conditoris iussu in unum est redacta locum, fluere desiit
et in se densata constitit. Non tamen primævæ suæ originis, memoriam penitus abolevit. Nam,
1...,396,397,398,399,400,401,402,403,404,405 407,408,409,410,411
Powered by FlippingBook