dicimus modo, ex spacio, fluore, lumine, et calore, neque quo ipsi modo elementa omnia ex
materia, et forma esse composita affirmant. Nec ut Telesius vere vir ingens, et summis
veterum in re physica anteponendus, docet, terræ priorem hanc partem, a solaribus radiis, esse
inversam, et in aliud ens actam dicit. Sed eo modo, quo Gaspar Contarenus Cardinalis, nostro
seculo Peripateticus summus, demonstravit, terram nullibi, nullaque, sui parte esse
simplicem, præter quam circa centrum. Cui quoniam reliquus Peripatus non assentitur, et in
magistri insensata fere sententia, terram esse simplicem perstat, est rogandus, ut terram nobis
incredulis ponant ob oculos, et simplicem esse cognoscere nobis faciant vel invitis. Si id vel
nesciant, vel nequeant ostendere, de philosophiæ schola sunt exsibillandi. Quoniam nihil
aliud, quam verbis contendant; rerum autem veritati sue ostendant nihil. Nos cum eis lenius,
quam ipsi nobiscum, placideque agamus. Ostendite vos quæsumus terram prius, deinde
terram simplicem. Non putamus vos, pro terra, ea quæ in terra sunt ostensuros. Lapides
nimitum quibus, totæ montium moles constant. Montes autem, Universum hunc quem vos
terræ globum dicitis, et cingunt multifariam, et recingunt quaquaversum. Neque metalla
pro terra nobis ostendetis, non tot marcasitas, tot sales, tot sulphura, tot vitreola, tot
alumina, tot arsenica, tot bolos, tot boraces, tot magnetes, tot vitra, tot cristalla, tot concretos
fluores, tot inconcretos, tot aquarum genera. Sapere enim vos, ante alios sapientes omnes,
vobis damus. Itaque hisce omnibus talibusque aliis semotis, solam terram nobis
commonstrate. Non putamus vos dicturos terram esse eam, quam dicunt aliqui (nescimus an
de vestre an de alia schola sint) totam pressione, et pondere partium lapidem densissimum
esse factam. Unam pro tot rebus terram a vobis petimus.
Si præceptoris vestri: sive de eius schola viri primarii, ac tertii eius successoris
Stratonis physici stetis monitis, album aliquid pro terra nobis afferetis. Ita enim ab eorum
altero est scriptum.
Καὶ ἡ γὴ δὲ φύσει λευκὴ, παρὰ δὲ τὴν τινὶ βαφὴν πολύχρους φαίνεται.
“Et terra quidem natura alba est, obtincturam vero multi color apparet.”
Probat id experimento cineris.
Δῆλον δ'ἐπὶ τῆς τέφρας τοῦτο ἐστὶν. ἐκκαυθέντος γαρ τοῦ τὴν βαφὴν πεποιηκότος ὑγροῦ
λευκὴ γένεται οὐ παντελῶς δὲ, διὰ τὸ, καπνῷ βεβάφθαι μέλανι ὄντι.
“Clarum autem in cinere est, exusto enim eo qui tincturam faciebat humore, alba fit, non
omnino tamen, quia fumo qui niger est, intingitur.” Addit aliud.
Διὸ καὶ ἡ κονία ξανθὴ γίνεται, τοῦ φλογοειδοῦς καὶ μέλανος ἐπιχρώζοντος τὸ ὕδωρ.
“Ideo et pulvis flava fit, quia quod flammeum, et nigrum est, colorem ei indit aqua.”
Itaque cinis terra est, pulvis terra est, sed neutra tetra simplex est, tincta enim utraque
est. Cinis quidem fumo, qui niger est, pulvis autem a flammeo, et nigro. Sed hoc
secundum tam clare dictum est, ut divinatore sit opus peracuto. Sed esto. Cinis ergo, et pulvis,
quia coloratæ sunt, terræ simplices non sunt. Ergo, et quæcumque aliæ terræ coloratæ
fuerint, simplices terræ non erunt. Solæ ergo illæ quæ natura albæ sunt, terræ erunt simplices.
Quatuor tantum terrarum albarum genera nos equidem novimus. Si quis plura noscat, veritati
augendæ hic adiiciat. Arenam, non quidem omnem, quia fluvialis, et marina, humore tincta
est, sed eam, quæ fere totam inter Atlantem, et Nigirum, Lybiam operit, quia Sole ex siccata
alba est, et Alexandria ad nos affertur, si modo arena omnis, lapilli potius non sint quam terra.
Id enim et magister docet in Probl.
ἡ δ'ἅμμος ἐστὶ πέτρα ἐψυγμενη εἲς μικρὰ καὶ ἐλάχιστα μόρια. “Arena est petra comminuta in
parvas, et minimas particulas.” Cerusa quoque alba est, et gypsum, et quam Gallico
nomine Marnem appellant, Deus bone ad tam pauculum terræ, totam terræ elementum,
principalis totius Universi una pars, reducetur. Sane si terra elementum est, mistorum, et
compositorum corporum elementum erit. At arena mistum componit nullum, gypsum nulli
naturali corpori miscetur. Cerusa nihil generat. Ergo hæc tria, terræ elementum nequaquam
erunt. Marne autem, per agros quidem sparsa, eos fœcundat. At eorum, quæ ex ea nascuntur