Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 404

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS
DE TERRAE SUBSTANTIA.
Terra hæc, quæ in medio infiniti mundi posita, essentiæ, virium, actionumque suarum
conservationem, et perfectionem eo loci nacta est, cuius nam, et qualis substantiæ ipsa erit?
Qualium facultatum? Qualium operationum? Qualesque patietur passiones? Et a quibus
actoribus? Hæc enim omnia, sunt de terra consideranda. Primo ergo principem eius essentiam,
sive substantiam contemplemur. Sed superflua forte videatur hæc inquisitio. Quis enim tetram
nobis tam proximam sensibusque expositam omnibus, non cognoscit? Si penitus res hæc
introspiciatur, maiorem quam promittat, de se præbebit difficultatem. Re, quod dicimus,
comprobemus. Terram esse corpus, nemo dubitat. At quale corpus? Simplex inquiunt
Peripatus omnis. At simplex quid nam sit, non omnis inter se conveniunt. Namque eorum non
pauci, simplex in materia nullum esse afferunt. Quod si eis detur, nulla corpora erunt
simplicia. Igitur nec terra. Alii dixere, simplicia ea esse, quæ substantiam suam non mutant.
Nulla ergo elementa, quia per partes, in continua sunt substantiæ mutatione, simplicia non
erunt. Si dicant, partes quidem mutantur, tota non mutantur. Ergo partes, dicemus nos,
simplices non sunt, et partes totum constituunt. Ergo nec tota simplicia erunt. In similibus
enim, et indifferentibus, docebat Aristoteles, quo motu partes moventur, movetur et totum. At
partes substantiam transmutant. Et hoc singulæ, et omnes possunt facere. Ergo et tota
elementa poterunt substantiam transmutare. At substantiæ transmutatio, corruptio et est, et
nuncupatur. Ergo elementa tota corruptibilia sua natura sunt, quæ tamen Peripatus æterna
esse maxime voluerat. At et cœlum mundi elementum est, et vocatur a magistro; ergo et
cœlum erit corruptibile. Ergo et mundus: pro cuius æternitate tantopere magister laboravit.
Tot ambages, cum sophismatibus connexuit. Sed hæc paucula hic obiter inciderunt secuta,
simplicitatis immutabilitatem. Ad rem nostram redeamus. Alii dixere, simplex illud esse,
quæ unum tantum est. At terra, at elementa nulla unum sunt, terra ergo simplex non est.
Habent enim elementa omnia, maceriam, et formam. Et præterea per eos qualitatum primarum
binas. Alii dixere, simplex illud esse, quod potentia caret. Itaque qui materiam
simplicem posuere, materiam penitus tollunt, quia ipsa non aliud sit, quam pura potentia. Et
potentia caret alia omni. Alii simplex esse aiunt, quod in compositionem alterius venit. At
ita, quia elementa simplicia non sunt, corporum naturalium compositionem non ingrediuntur.
Atque ita neque elementa erunt, et nulla composita corpora in natura reperientur. Itaque ea
schola, quæ elementalia mista corpora omnia, ex elementis constituere est annixa: omnia
mista, et composita corpora destruere est annixa: mira quadam, et sibi propria philosophandi
methodo. Ut pote quæ plerumque, ea quæ adstruere maxime vult, maxime destruit.
Nos vero quid aiemus? Terram esse corpus quidem, minime tamen omnium simplex, maxime
omnium compositum. Neque enim terram esse corpus simplex, nobis licet asserere, qui iam
antea, unum illud supremum rerum omnium principium, solum simplex esse demonstravimus.
Qui reliqua entia omnia ab eo progenita, et procreata, prout unitatis, ita et simplicitatis esse
participia docuimus. Corporeorum vero entium præter unum illud corpus primissimum, quod
spacium appellavimus nulla alia esse simplicia. Imo vero hoc ipsum non posse esse omnino
simplex, et tunc asservimus, et modo asserimus. Neque enim spacium hoc per se, ulla sui
parte stare liberum posse monstravimus, sed fluore sibi cognato, inde usque ab initio, et
lumine, et calore fuisse repletum ostendimus. Quæ tria, et per totum spacium funderentur, et
in eo, et cum eo, et inter se miscerentur, e ex se reliqua omnia corpora, Empyreum, ætherem,
ærem, aquamque et quæcumque ex eis, et in eis sunt partes, constituerent. Itaque nullum
omnino esse corpus simplex nostris dogmatibus est iam constitutum. Quid ergo concedemus
nos terram esse simplicem, quæ corporum omnium est compositissima? Non solum quo nos
1...,394,395,396,397,398,399,400,401,402,403 405,406,407,408,409,410,411
Powered by FlippingBook