Απελείφθη τοῦ θερμοῦ πουλὺ ἐν τῆ γῇ. “Relictus est calor multus in terra.”
Ab æthere scilicet, quem vere calorem esse existimat, causamque reddit, quia ponderosa esset,
et in se constipata. Id autem experimenta multa comprobant. Omnis enim quaruncumque
rerum, constipatio calorem generat. Si enim ligna aliquo in loco, seu in navi, seu domi
constipaveris in aceruum: si lapides, si metalla, lapidibus, metallisque superponas, calorem
inde exire senties. Quod in lignis, nos non semel sumus experti. Si de sale, de frumento, de
farina idem feceris, idem quoque experieris. Naves multæ in Cypro Bombicem; in Hispania,
in Britannia, lanam constipabant, et etiamnum arcte constipant. Evenit aliquando, ut tantum
calorem ex eo conceperint, ut exardescerent, et comburerentur. Quod Navi, Maffei Bernardi,
nobis pueris, in portu iam, quem prope Venetias, Malemauchi vocant, meminimus contigisse.
Metallorum, lapidumque, et salium fossores idem sub terra continue sentiunt, calorem scilicet,
eumque non exiguum. Hæc eadem forte ratio quoque fuit, cur Aristoteles, non uno in loco
calorem hunc subterraneum est apertissime confessus. Semel quando ita scripsit.
Ὑπάρχει δ'ἔντε τῇ γῇ πολὺ πὺρ καὶ πολλὴ θερμότης.
“Inest autem, et terræ multus ignis, et multa caliditas.”
Paulo vero post.
Καὶ ὴν ἐν τῇ γῇ θερμότητα ταῦτα ποιεῖν, οὐ μόνον δυνατὸν, ἀλλὰ καὶ ἀναγκαῖον ἐστί.
“Et cum qui in terra est calorem, hæc facere non solum est possibile, sed etiam necessarium.”
Iterum idem repetit:
Ὑπάρχει γαρ ἡ γὴ, καθ'αὐτὴν μὲν ξηρὰ, διὰ δὲ τοὺς ὂμβρους ἔχουσα ἐν αὐτῇ νοτίδα πολλὴν.
ὥςτ'υπό τε τοῦ ἡλίου, καὶ τοῦ ἐν αὐτῇ πυρὸς θερμενομένης, πολὺ μὲν ἔξω, πολὺ δὲ ἐντὸς
γίνεσθαι τὸ πνεῦμα.
“Existit vero terra, per se quidem sicca, ob imbres autem, habens in se humorem multum.
Itaque et a Sole, et ab eo qui in ipsa est igne, calefacta, multus sane extra, multus quoque intra
fit spiritus.”
Nequis autem putaret se de non naturali sed de adventitio quodam terræ calore loqui,
se se et hunc cognovisse ostendit.
Καὶ γαρ δὴ τοῦ γιγνομένου πυρὸς ἐν τῆ γῇ αύτὴν οἰητέον τὴν αἰτίαν, ὅταν κοπτόμενον
ἐκπρηθῆ πρῶτον εἰς μικρὰ κερματιθέντος τοῦ ἀέρος.
“Namque sane, eius qui gignitur ignis interra, hanc putandum esse causam, quando primum
minutatim sectus ær, incenditur.”
Itaque hic alius est sub terra, accenso ære genitus ignis, ab eo quem toties
subterraneum ignem, et calorem nominavit. Quid ergo? Si terra, si aqua, si ær, non sunt natura
frigida. Quod nam aliud erit frigidum corpus? Unde frigus erit? Quod hieme sentimus frigus,
unde ad nos perveniet? Hoc sane iam, et quæ ad hæc consequuntur, quarto labore
erunt prosequenda. Hæc vero de integralibus mundi corporibus sunto satis.
Tribus his laboribus, centum dierum horis matutinis finis est impositus.
ANNO MDLXXXIXV AUGUSTI.
Cuius rei ergo.
SUMMO DEO, SUMMA GLORIA ESTO.
Sed quia obtetractorum et superstitiosorum omnia sunt plena, audiant, quæ R. P. Dominicus
Bannes Prædicatorum ordinis I parte Sancti Thomæ q. A 8 dub. 5 in hæc verba scribit.
Argumentum deductum in rebus fidei ex auctoritate plurium Sanctorum, reliquis licet
paucioribus in contrarium stantibus. Et in rebus quæ ad fidem non attinent, concors
omnium consensus probabilitatem affert, non tamen firmitatem.