si qua data porta, etiam num fluit. Nemo nescit lateres e terra, et aqua conflari. Ii in fornacibus
ut durentur, excoquuntur. Eorum qui igni proxima sunt, non solum aquam quæ eis inest, ut
reliqui omnes in fumum agunt, sed etiam solvuntur, et liquefiunt, et fluunt. Quæ res
quotidiano constat exprimento. Cinis, Aristotele docente, terra est, is cinis vitrariis fornacibus
iniectus, prius fluor fit, deinde vitrum. Quæ res testimonio sunt, terram omnes vehementi
igne, in fluorem posse verti. Terra ergo omnis, si non fluor est, fluxilis tamen est, quia e fluore
primævo est constituta, et in fluorem funditur. Et si actu semper fluor non est, semper tamen
potentia fluor est. Num cum lateribus illis, si arena si pulvis adsit, etiam fivit. Hæc
experimenta ostendunt evidentissime terræ essentiam ex fluore esse, ab initio constitutam, et
fluorem, eam esse compactum; et in fluorem solvi posse, neque umquam vel intus, vel extra
seiungitur a fluore. Semper enim pars eius quæque vel aquæ, vel æri, vel fluori alicui in ea
genito, est coniucta. Idque a Conditore suo, sapientissime est factum. Nimirum, ut aqua
quæ fluor semper esset, semper etiam flueret, neque a suo munere unquam desisteret,
numquam tamen diflueret e se ipsa. Et ideo cum suis non posset, alienis cœrceretur terminis:
et terra quia fex erat prius dispersa, ne iterum dispergeretur, et in nihilum fere rediret,
glutine opus habuit, quo in se contineretur, et consisteret. Tum etiam quia sex erat crassa, et
ineis et nihili ut aliquid posset ex se proferre, fluoribus suis, et intus immisceri, et extra
operiri, opus habuit. Ut mutuo videlicet complexu, munia sua omnia, a Conditore sibi
iniuncta, obire posset, sunt autem eius munia, quæ ab eius essentia, ac viribus eius provenire
possunt. Ut nimirum ea omnia, et agere, et pati possit, quæ tali competunt essentiæ. Fex
enim cum sit, densa est, et crassa. Ut vero talis lumini non est pervia, luminis tamen capax,
et hac ratione multicolor, atque etiam obscura, et umbrosa, et densitatis merito, et crassirei
dura, et alieno loco gravis, et gravitatis ratione tum difficile mobilis, tum stabilis, et duritiei
causa, resistens, et non facile suscipiens, et suscepta retinens, et servans. Hæ ergo omnes, et
vires, et qualitates, et opera terram consequuntur, quatenus imperfectissimorum corporum,
elementorum scilicet fex est, et fecium postrema. Patitur autem a cœlo maxime, ab astris
videlicet, a planetis, a Sole, a Luna; patirur et ab ære, et ab aqua. Ab illis quidem tria maxime,
duo indubia lumen, et calorem: tertium autem minus notum, influxus nimirum quosdam
occultos, cœlestium ætherearumque impressionum. Cum enim ipsa per se iners sit, et in
efficax, cernantur autem in ea, opera quædam, quæ a rerum seminibus proximis, oriri non
videantur posse, necesse est, aliunde in eam qualitates illas miras influi, et infundi. De quibus,
quando de iis quæ in terra fiunt, perquiremus, aptior erit disserendi locus. Sed modo inter
terræ qualitates, non ne est, et siccitas, et frigiditas adnumeranda? Siccitas quidem, si duritiam
dicit, terra, et sicca erit, et non sicca, dum enim pressioni resistit dura est, et sicca, dum aut
pressioni etiam cedit, nec dura est, nec sicca. At siccitas non videtur duritiem tantum
significare, quia et glacies, et grando, duræ sunt, sed non sunt siccæ. Siccitas ergo, si nihil
aliud sibi velit, quam omni carere humore, terræ, siccitas non videtur convenire. Nam et ipsa
ex fluore est, et fluor est, et fluor fit. Neque terra ulla sui parte, humore caret. Nam et quæ
maxime videtur a calore exsiccata, cinis, pulvis, arena, ad alium ignem funditur, et fluit, igitur
humor ei non deest. Et quæ glutinosa est, nullam secum habet siccitatem. Gluten enim omne
ab humore est. Eadem autem hac glutinis ratione, terra sui natura, necessario est calida.
Omne enim gluten ab humore, humor autem omnis, et a calore est, et calidus est. Nam si a
primævo illo fluore sit humor, iam calori iunctus omnis humor natura sua fuerit necessario.
Neque humor sine fluore; neque fluor sine calore essentiam suam habebit. Sin vero humoris
qui gluten terræ facit, ab ære fuerit vel ab aqua, cum ær Peripati confessu calidus sit: aqua,
nostra demonstratione calida sit probata, nullus humor frigidus erit: nullumque gluten erit
frigore. Cumque terra glutinosa sui natura sit, id a calore habebit, non a frigore ullo. Atque ita
terra nequaquam frigida erit dicenda. Et quamvis, Ocellus, Hippocrates, Aristoteles, Peripatus
universus, Galenique omnis secta, terræ tribuerit frigiditatem, secundus, et tertius in sententia
non perstiterunt. Hippocrates namque, terram calidam esse hisce verbis scripsit.