Et Petrus Martyr, narrat, Columbum, in ore Draconis, incursum maris in
occasum sensisse rapidissimum, nullum tamen illinc esse recursum. Incurrit autem, et rursus
recurrit mare in lacunas quasdam, quæ littoribus sunt proximæ. Id autem fit, æstu affluxus,
atque refluxus, vel tempestatibus. Quod etiam in fluminum faucibus, fere semper accidit,
causis iisdem. Incursus quoque in plana littora quas spiaggias a nautis diximus appellari,
iisdem fit de causis. Et si magnos venti ad littora voluant fluctus, non sine magno fiunt
naufragorum periculo. Nam unda incurrente ad littus feruntur, eadem recurrente in mare
referuntur. Et alia superveniente, operiuntur, et opprimuntur unda.
Traversias vero vocant nautæ, quæ maris motione incerta est, et cuius causa ignoratur,
et unde veniat, et usquequo decurrat. Et quam modo per hunc locum transiens reperias,
regrediens eodem loco, non reperias. Quæ magno impetu plerumque, ab uno in alium
mutantur locum etiam in alto. Quas nautæ etiam, filones aquæ nominant, fierique plerumque
in sinuum inarcationibus credunt. Sunt, et secundi generis traversiæ, circa promontoria.
Quando scilicet duo venti inter se contrarii hinc inde occurrunt, et mare commovent ita, ut et
ipsum sibi occurset, et fluctus tollat, et frangatur. Quales multas Io. Barros scribit, mirabili
quodam, atque horrendo modo, circa caput Bonæ Spei sæpenumero evenire, cum maximo
navium discrimine. Accidere enim inquit, ut sæpe navis plenis velis eat. Cumque in dromon,
aut paragium, ut vocant, capitis illius, aut alterius proxime, pervenerit, posterius velum uno
vento plenum sit, anterius vero, contrario repente infletur. Atque ita periculosissima in mari
fiat traversia. Sed et ad alia quoque promontoria eædem fiunt traversiæ, et contrariæ
currentiæ, non a contrariis ventis concitatæ, sed a contrariis maris motibus. Qualem
perpetuam esse narrant, circa caput, quod in Atlantico vocant Boiadorem. Ultra quod
transisse, ante CC annos ne in cogitationem quidem veniebat nautis. Et quales
multas Cartierus refert in suis ad Canadam navigationibus sibi occurrisse. Sed fiunt, et aliæ
tales traversiæ fluviorum aquis, cum currente maris luctantibus. Qualem Columbum ultra Os
Draconis referunt invenisse, dulcium aquatum in mare ingruentium. Qua nullam horribiliorem
esse ferunt.
Finis Trigesimi Libri Pancosmiæ
.