ortu in occasum. Nam Io. Empolius narrat suam navem ea costa, in malaciam, quam calmam
vocant, incidisse, et 54 diebus in ea perstitisse, totoque eo tempore, minus quam sex leucas
confecisse. Victoria vero navis etiam 70 dies in ea perstitit, et itineris fere nihil processit. Hæc
autem ostendunt currentes, eas naves antrorsus non tulisse. Ferunt autem semper in eam
partem navim, quo fluxus hic intenditur. Id multis experimentis constat. Nam si malacia sit,
proiecto in mari vel subere, vel ligno alio, vel panis bucella, videas ea a currente ferti. Et nos
experti sumus id esse verissimum. Nam priore, e Cypro reditu, e Papho solventes, placido
Euro per biduum sumus lati. Destituit deinde nos in alto, unde nullius terræ nobis erat
prospectus. Calma ut vocant per sex dies mare tenuit. Neque navigationis magister quem
Pilorum vocant, quamvis quotidie, uti dicunt cartizaret, et suos in carta navigatoria
calculos subduceret, divinare poterat in quo vel meridiano, vel parallelo essemus. Sub
vesperum tamen sexti diei iterum Eurus lenis inflavit vela. At ante Solis ortum iterum etiam
nos destituit. Quo tempore nos nebula illa densissima, de qua diximus, obtexit. Cum vero
circa meridiem, mons ille altissimus nobis se se ostendere cœpisset, cœpimus nos, Pilotum, et
Nauclerum, et peritiores nautas alios interrogare, quæ nam terra illa esset. Alius esse Rhodon,
alius Cason, alius Carpathon dicebant. Cum vero caligo evanuisset, et Gambellam montem,
qui in medio est Creta ad meridiem, agnovimus, ridiculi tunc divinatores illi evasere. Namque
a Rhodo plusquam 200 itineris milliaria confeceramus, quam illi putarant. Id autem non alia
ratione evenerat, quam quod occultus ille Syriaci maris fluxus, eo usque navim evexerat. Quo
etiam iilud amplius collegimus fluxum illum, non tantum littora legere, verum medio quoque
ferri pelago. Quod si hoc fit pelago, cur non in Oceano etiam fiat, et naves quas vento vehit,
fluxu quoque vehat. Franciscus Ulloa narrat in Oceano Australi, die una dum erat in calma, et
malacia, 10 leucas confecisse usque ad noctem. Quæ res indicat, currentes aquas eum vexsse.
Qui fluxus sicuti si secundus sit iter adiuvat, ita sit adversus, retardat iter. Ille autem in
Magellanico freto fluxus, quem putant esse perpetuum a nostrate Oceano in pacificum, præter
id quod de Alvari Meschitæ navi retulimus, ratio dictat, ex axiomate illo nautico, in canalem,
si ab uno ore magnum sit mare, illac ingredi, si ab utroque, ingredi ab utrisque, et ab utrisque
egredi, constat, et ab Oceano hoc, et a Pacifico, currentem in Magellanicum, incurrere, et in
medio, sibi occurrentes iterum in sua retrocedere regna. Idem Ulloa narrat, in eodem Oceano
Australi, se se in mari albo, et rubro, magnam invenisse currentem. Et Fernandus Alarchonus
idem se invenisse scribit. Idem fieri refert Petrus Cieca in littore a Panama ad Magellanicum,
ubi et caput aliud ab effectu ut putamus, delle correnti nominat. Hanc autem currentem
contrariam esse iis qui a Panama in Peruanam navigant, ex Benzone pater. Qui eam semper
versus Levantem currere affirmat. Et sæpe retro naves retrahere ait. Sed ad nostratem
Oceanum redeamus, quem libet interiorem appellare. In quo sane, experimenta navigationum
docuerunt, eos qui accurate a Fortunatarum magna Canaria, seu Ferro, discedunt, et navigia
dirigunt ad eam insulam quæ inter Antiglias novi orbis Desiata dicitur, secunda maris
currente, XXV diebus iter peragunt, quod est Leucarum DCCL si vero non accurate id
observent eædem currentes, navem ferent in Lucaios, aut ad Cubam, quod Columbo prima sua
navigatione accidit XXXIII aut amplius diebus. Quæ experimenta docent, has currentes,
ab Africa, et ab insulis capitis viridis venire, quæ ad rectam lineam ab Oriente sunt oppositæ
ipsi Desiatæ quæ in Occidente est. Unde autem hæ currentes ad virides veniant, aut in id
pelagus quod inter eas, et Desiatam est, certi nihil habeo dicere, præter hæc duo. Alterum
currentes has a littore Africo viridibus adiacente initium non capere. Alterum rationi esse
consonum, eas inter duo capita, Viride scilicet, et Sancti Augustini, quod est ad Brasiliæ initia
quæ distantia non maior est quam mille millia, ab alto Oceano ingredi. Et a Garbino, in
Mæstrum Tramontanam iter suum tendere. Experimenta, et rationes id comprobant.
Accidit enim Alvaro Cabrali Lusitano, dum post Vascum Gamam, Indiam classe peteret, quo
facilius caput Bonæ Spei obnavigaret, ut nescius ad caput Sancti Augustini iter dirigeret, in
quo uti nautæ vocant Paraggio, currentes semper habuit contrarias. Sicuti contrarias eas