FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER TRIGESIMUS
OCEANI ET MEDITERRANEI MOTUS ALII.
Oceanus rerum pater, non iis solum, quos explicavivimus, motibus cieri satis habet, sed et
alios tum universaliores, tum universales minus, habet, quos operæ præcium non est præterire,
sicuti neque eos qui sibi cum Mediterraneis sunt communes. Et eos qui nostro videntur esse
proprii. Ut vero ab Oceano patre, cuius mediterranea maria sunt progenies, initium fumamus,
ita dicimus. Oceanus, universam terram, quam in tres ingentes dividimus insulas, et circum, et
extra, et intra, amplectitur undequaque. Insularum prima est universa Asia cum Europa
atque Africa sibi annexis. Sexunda universus novus orbis qui duobus fretis, Anianico, et
Magellanico, cum Oceano circumfluo terminatur. Tertia ignota adhuc quæ sub Antartico polo
iacet. Cuis littora Orientalia, quia Marcus Polus nostratium hominum primus omnium
cognovit, eiusque notitiam aliquam scriptis suis ad posteros transmisir, tum quia sub polo est,
Policam, et quia sub Antarctico est, Antipolicam libet cognominare. Inter et extra hasce tres,
tum maiores, tum minores, tum etiam minimæ, innumeræ iacent insulæ, tum Oceano, tum
Mediterraneis, eminentes, et circumfluæ terræ. Sunt et aliæ sub maris superficiæ, et mole,
terræ, solum scilicet ipsius maris, et fundus, quem nautæ lastrum solent nominare. Quod
quuatuor est generum, vel enim est petrosum, vel fabulosum, vel lutosum, vel herbitum, et
algosum. Neque vero id æquale, et planum est ubique: sed alibi eminet, alibi deprimitur, est
ubi in colles, vel altiores, vel humiliores, est et ubi in montes altissimos assurgit, et in
profundissimas dehiscit valles. Si montes ii maris superficiem excedant, tunc insulæ fiunt, et
scopuli, mari imminentes, et circumflui. Si vero fere ad superficiem accedunt, non tamen eam
superemineant, Syrtes, et cautes veteres dixere, recentes nautæ, (liceat nauticis uti
nominibus) seccas in alto, et seccagnas ad littora nuncupant, si sint petrosæ. Si vero sint
fabulosæ eminentiæ, scagnos, et bancos, et bassos vocitant. Horum aliqua semper sub æquore
latent, aliqua refluxu denudandur, affluxu iterum cooperiuntur. Petrosæ semper sunt nautis
fugiendæ, et abominandæ. Ad eas enim naves si impingant, in frustra abeunt, cum
navigantium, vel morte certa, vel periculo magno. Minus timendæ sunt si sint harenosæ si
lutosæ minus: minime oium si sint algosæ. Nam et alga sub mari in cumulos collesque
componitur, et navis, secunda nostra in Cyprum navigatione, ad caput Cythium in algæ
montem insedit. Lutosos omnino, quia lutum facile ab undis diluitur, et dispergitur, aut colles,
aut montes sub mari, nautæ non videntur deprehendisse. Nisi sint ad fluminum exitus, delati
eorum decursu limi, continuo auctu, coagmentati, et duriores facti, vel cum sabulo comisti, et
alga, vel petris, et cautibus intermisti. Ad instar fundi, littora quoque quatuor videntur esse
generum, vel enim circa fluviorum fauces, et stagnorum, et paludum, sunt lutosa. Vel in
superficie prima algosa, vel arenosa, vel saxea, et petrosa. Hæc vero postrema, trium sunt
specierum, vel enim in petras minores, et non continuatas, fluctus allabitur, vel in cautes
continuas insilit, easque omni terra spoliat, et albicantes reddit, vel in prærupta montium
incurrit, et gemens retrocedit. Tres illas priores, et placidiores littorum species, præsertim
arenosam; spiaggias vocant nautæ. Tres posteriores costas brava, et asperas nominare solent.
Littora hæc qualiacumque sint, triplici denominantur appellatione, vel enim pars eorum
aliqua, in pelagus, plus reliquis procurrit. Hæc promontoria veteres dixeres recentes, capita, et
puntas vocant. Vel intra terras hinc inde duas, mare se se insinuat. Si ore angusto portus, si
lato sinus, et Græco quasi nomine Golfos seu colpos nuncupant. Longitudinem vero littorum
qualiumcumque, appellant costas. Hæc operæ præcium fuit adnotare, ut facilior motuum
marinorum, vel iam explicatorum, vel explicandorum cognitio haberetur. Nunc ad
motus accedamus. Oceani duplicem propium, Scaliger motum esse tradidit. Alterum ab
Oriente, quem dicunt, Solis circuitum imitari. Alterum a terra Laboratoris, quæ est ad