Septentrionem, fluereque in meridiem, quod iam commemoravimus. Sed fluxus Oceani
quem nautico receptoque nomine, currentiam appellabimus, non solum duplex hic est, sed
multiplex, et varius, et sæpe duobus his contrarius. Hanc rem demonstremus. Sicuti
antea demonstravimus virum hunc acutum, confudisse affluxum et refluxum, cum aliis
maris fluxibus. Sed non minus in hoc fallitur, quem perpetuum ait esse, et a Malabare ad
Madagascarem XX diebus naves ferre; ab hac veto illuc, non minus mensibus tribus. Si
quis enim Lusitanorum navigationes satis multas, quæ scriptæ sunt, inveniet non paucas, a
Mozambico, ubi earum statio est, e regione Madagascaris in continente posita, et XXVIII et
XXX et XXXV diebus in Malabarem pervenisse. Quod tempus multo minus est, tribus illis
suis mensibus. Quæ res videtur potius esse, argumento, fluxum hunc de quo agimus, ab
Occidente ad Orientem tendere. Quod et ratio suadet ante posita, mare in canales ingredi ab ea
parte ubi latius est, nulli aut tabularum Geographicarum perito, dubium est, Oceanum ad eum
canalem ab occasu multo latiorem esse, et minus impeditum, quam ab ortu. Sed et nautica
experimenta id comprobant non una. Scribit enim Io. Empolius in sua navigatione dum vellent
a portu S. Blasii qui est ultra caput bonæ spei paulum, Melindem, quæ inde versus Indiam est,
tendere nunquam potuere, quia currentes aquæ, eos usque ad oppidum Pate, quod ultra
Melindem versus Indiam est, invitos abstulit. Et utitur, his verbis:
Et l'acque ci trasportarono
tanto abbasso, che fummo a tenere Patti
. Vox illa Abbasso, decliviora significat loca. Aqua
autem omnis ad declivia currit. Quod testimonio esse potest, eum Oceanum, versus Indiam
suum tenere cursum, a promotorio eo quod vocant
Capo delle correnti
, quod in faucibus huius
canalis est in continente. Eadem voce Abbasso utitur Petrus Martinezius, qui in iisdem canalis
faucibus, ad Giudei Syrtes naufragium fecit. Dum scribit.
Altrimenti calando vela in tal sito, era metterci a rischio, che le correnti ci tirassero al
basso, come ferono alla nave San Pietro, etc
. Et repetit in Syrtibus iisdem currentes magno
impetu decurrere. Et versus Sofalam ferre, quæ iis Syrtibus est Orientalior. Thomas
quoque Lopezius, dum a capite bonæ spei navigarent, et a capite iam dicto, currentum, irent
versus Indiam, ait eo quod magnæ currentes essent quamvis vento prospero, currerent, multas
undas, a puppi nimirum in navim insilisse. His omnibus testimoniis non esse verum
probamus, Oceanum ab Oriente in occasum tendere ubique. Sed Scaligero quid facias,
qui audeat asserere, Madagascarem sub octavo esse parallelo, cum sub secundo iaceat et
tertio, et Capricorni tropico? An vero a Moluccis, et reliquis Orientis Archipelagi insulis,
currentes Oceani ad Occidentem tendant, neque negare, neque affirmare audemus, nemo enim
id iter peregit. Sed si Victoria navis reditum consideremus, ad negationem magis animus
inclinabit. Ea enim a Tidore solvens, non nisi XVI mense in Hispaniam appulit. Hoc autem
iter ex testimonio Io. Gaietani, a Tidore ad caput Bonæ Spei continet leucas DL quæ sunt
milliaria MDCL. Ab hoc vero ad insulam S. Helenæ ex relatione alterius sine nomine Piloti,
sunt MCCCC milliaria. Aqua ad Æquinoctialem mill. sunt MDC. A quo ad Hispaniam
ratione graduum non plura sunt 2520 mill. Quorum summa est 7114 milliariorum. Sed e XVI
mensibus si auferas dies XLIX, quibus e regione capitis bona spei, huc, modo illuc, quod
nautæ dicunt, volteggiarunt, et LXX dies alios quibus in ora Guineæ in malacia steterunt
superest integer annus in itinere consumptus. Quos dies si in milliaria illa partiaris, 7114
cuilibet diei non amplius quam milliaria 19 tribueris. Quæ res ostendit brevissimum ratione
celeritatis navigationum, illud iter esse. Si vero Oceanus, ad S. Helenam usque, in
Occidentem suas currentes tenderet, quia currentes, secum navim ferant, longe minore
tempore iter confecissent. Sed tardissime confecerunt. Igitur currentes Oceani illius, ab ortu
non feruntur in occasum, ut et Scaliger, et Anania falso tradiderunt. Ille rationibus, quas falsas
esse ostendimus. Hic vero argumento ducto, quod in freto Magellanico crediderit, semper ab
Oriente in Occidentem fluxum ferti. Quam rem ex navi Aluari Meschitæ, a refluxu bis retro
relata falsam esse ostendimus. Sed quamvis constet, tota Guinea costa, currentes magnas esse,
quam vero partem versus, nemo tradat, duobus firmissimis experimentis docemur, non esse ab