maiore parte, ad spithamas non amplius duas. Qua mensura, et Aegæum sua incrementa capit,
et Ionium, et Creticum, et Cyprium, et Syriacum, et Aegyptium, et Africum, ad Gerbas, usque
et Portum Farinæ. Sed a monte pulcro, (Nauticis utimur nominibus et quia notiora, et quia
vetera obsoleverunt) usque ad Herculeum fretrum, ad duos, et amplius pedes crescit. Extra
fretrum vero hoc, unus idemque Oceanus, per Lusitana littora, per Cantabrica, perque Gallica
ad 15 usque pedes inflatur. Per Belgica, et Britannica ad pedes usque 18. In finibus Bristoli
illinc ad 60 hic S. Michælis ad 90. Per littora vero Atlantica, et Aethiopica usque ad
Manicongum, non altius fit quuam in Adriatico. Ad insulas vero Maderæ, Canarias, S.
Thom. ad Venetam ascendit altitudinem. In orbis vero novi, citeriore ripa, a florida, et sinu
Mexicano, et Pariana, et Brasiliana ora, per leucas plusquam tres mille, ad Magellanicum
usque frettum quod et diximus iam, ad duos circiter palmos crescit. In ulteriore vero ad
Panamam, et totis Maris Australis littoribus ingentes attollit fluxus, quod et in Cambaico, et
Indico, et Taprobanico fieri diximus maribus. Hæc probatio quinta. Si Luna marinarum dux
esset aquarum, et Mediterraneum, et Oceanum, suo per ventos cursu, eodem, moveret
utrumque affluxu atque refluxu, in ventis iisdem. At id non facit. Mediterraneum namque ubi
æstuat, in Adriatico, Ionico, Siculo, et cæteris, æstus ad terram affluit quando Luna est in
Sirocco, et in Mæstro. Refluit vero quando ea est in Græco atque Garbino. Et contra Oceanus
turget quando Luna in Græco est, atque Garbino, deturget vero, quando eadem per Siroccum
decurrit, atque Mæstrum. Confirmatio sexta. Si Luna marinarum dux esset aquarum, omnibus
in locis, iisdem horis fluxus cieretur, aliis iisdem cieretur refluxus. At vidimus ex
Sagri relatione, eadem a medinoctio hora cum dimidia, et tertia hora, loca littorum inter se
15 et 10 gradibus distantia affluxu inundari. Intermediis vero horum graduum locis, semper
horas cognovimus variare. Septima methodus. Si Luna marinarum dux esset aquarum,
eadem aquæ superficies, eadem a Luna duceretur hora. At observationibus nautarum constat
ad littora Normandicia, et Picardicia, Caletum usque affluxum accedere hora a medinoctio
nona. Decima vero a littore millario, non plena hora. Vigesimo vero, et sexto inde milliario, in
medio scilicet canali, et sub eodem meridiano, hora 22 Methodus probatinum octava. Si Luna,
marinarum dux esset aquarum, affluxus eodem tempore, æqualibusque horis cresceret,
æqualibet decresceret. At Venetiis, aliquando septenis, atque octonis accedit; plerumque
senis, totidemque recedit. Circa Senegæ fluminis oram in Atlantico quaternis in littora influit,
octonis defluit. Idem circa Garunnæ ostia septenis accedit, quinis recedit authore Scaligero.
Nona confirmationis methodus. Si Luna marinarum dux esset aquarum, lumine suo, eas
duceret, traheret, aveheret. Lumine enim eas contingit, et actio ois fit per contactum. Lumine
suo tantum ea maria in æstum, de quo loquimur, concitaret tum, cum ea lumine tangeret. At in
medinoctio, cum maxime a maribus nostris lumen eius est avversum, maria non minus
æstuant, quam si id eis sit præsens. Et a medinoctio, ante ortum, quando nondum ea suo ferit
lumine æstuant aquæ, ac postquam ea ferire cœpit. Idem lumen, dum hæc nostra collustrat,
Antipodum maria, quæ nondum collustrat, in æstum excitantur, non minus quam si eis
præsens esset. Methodus decima. Si Luna marinarum dux esset aquarum, eodem lumine
præsente, eodem actore agente, unum eundemque produceret effectum. At contrarios
duos producit. In ascensu ad meridianum, affluxum attolit, paululum a meridiano digressa,
defluxum ciet, et depressionem efficit. Methodus confit mandi undecima. Si Luna, marinarum
dux esset aquarum, et lumine eas duceret, quando ea non lucet, nec lumen emittit, non eas
duceret. Contrariæ enim causæ, contrarios producunt effectus. At iidem effectus affluxus, et
refluxus, in Lunæ coniunctione, quando maria nullum eius aspiciunt lumen, efficiuntur, ac
in plenilunio, quando plenissimo eam spectant lumine. Utroque enim tempore maria
in rumorem maximum citatissime feruntur. Duo decima probandi methodus. Si Luna,
marinarum amor esset aquarum, lumine, veluti semine suo, maria uterum gestarent, quando
eam vel cornuta, vel dimidia, vel fere tota luceret facie. At tunc minus maribus, et Oceano,
turget venter, quam cum ab eis tota auversa, cum Sole solo, suos exercet amores. Addamus