Quidam, quia Luna humori omni dominetur, dum est Oceano ad perpendiculum
fluxu cum commovere scripserunt. Alii Lunæ motui tribuerunt, quia ad eius motum cresceret
mare, et decresceret, atque hos motus variaret ex aspectuum suorum cum Sole diversitate.
Singularum harum sententiarum falsitatem, non est animus confutando persequi. Per se
enim ex sequentibus patebit. Hæ de causis fluxuum et refluxuum fuere opiniones, antequam
per navigationes eorum varietas esset cognita. Post vero cognitam, in Lunam eandem,
quos recensuimus omnes, Chrysogonus, Delfinus, Cesareus, Benedictus, Medina,
Guicciardinus, et Raimundus, et Borrus. Sed aliter atque aliter retulerunt. Et adhuc nautæ
omnes referunt. Tres aliæ inter recentissimos fuere sententiæ quæ cum his non consentiunt.
Prior Gonzali de Oviedo est, nihil hic Lunæ tribuit, causam varietatis fluxuum, fundi ac
littorum situm ac figuram esse ait; nihil de situ hoc amplius aperuit. Secunda est Iulii Cæsaris
Scaligeri. Qui ait, ducem Oceani Lunam, dum ab ortu in occasum fertur, Oceanus secutus
decurrit. Et quandiu nullus est obex, sequitur. At si obiectu littorum, retunditur, cogitur inde
regredi. Sex horis inquit Luna secum ducit aquas, totidem maris ponderi esse datas. Quo
repulsum a terra, se ipsum premendo, recumbit in sedes priores.
Paucos ante menses editus est liber, titulo Caufa æstus maris, magno sane apparatu,
sed causæ redditu ut videtur et exitu ridiculo. Ait, omnes aquas ad quaslibet fauces
naturali cursu properare. Oceanum, a Laboratoris terra, ad Magellanicas fauces decurrere.
Tum etiam ab Oriente easdem ad fauces accurrere. Per quas cum transire nequeat omnes,
inde retro regurgitat, et æstum, in Africa, atque Hispaniæ littoribus excitat: aqua, aquam
proximam impellente; et ea palpitatione in opposita parte intumescente. Sed quot nam horis,
aut diebus, aut hebdomadibus, aut etiam mensibus ea palpitatio retrocedat? Cur item in
proxima, faucibus illis Brasiliæ ora, tam parvum facit incrementum? Tam magnum
autem facit, in longinquissimis, Lusitano. Et avversis etiam Gallico, Britannico, ac Belgico?
Sed cur etiam Sardoum, Cyrnicumque pelagus ad fauces Herculeas ingruens non regurgitat,
et in Narbonensi et in Ligustico, fluxum non facit? Si duæ hæ insulæ arctis sunt faucibus
vicinæ cur Tyrrhenum, cur Siculum mare ab eis, et palpitationem retro agens, æstum ad earum
littora non concitat? Nullæ toto mari angustiores sunt fauces, quam ad Bizantium Bosporum;
Pontus in eas ingruit, nullum tamen fluxum aut refluxum sentit, nullum Propontis, quæ ad
Abydum per angustissimum fretum, in Aegæum exoneratur. Hoc vero, cum Ionio toto
latissime fusa sentiunt. Sentit et Adriaticum, nullo coangustatum freto. Nugæ igitur hæ sunt.
Sed et causa illa altera, mare cursum stellarum ab æterno imitari. Atque ideo circa terrarum
orbem, perpetuo cursu ferri, vera esto. Sed quæ subnectitur, est falsissima. Nimirum, quia Sol
medium terræ globum illustret, mare ad partem sui, a Sole exinanitam, depressioremque
factam accurrere, et damnum resarcire. Damnum autem cum per ordinem cursus solaris fiat,
per eundem ordinem, damnum resarciri fuisse necessarium. Per iter vero si impediatur in
fluxum et refluxum concitatur. Ridicula et hæc sunt. Sol enim in eodem terræ hemisphærio
dimidio, cur damnum non facit, Ponto, Propontidi, Tyrrheno, Ligustico, Narbonensi; cur non
Hircano et mortuo, idem damnum infert?
Sed de Scaligeri, viri uti creditur, magni, magnique aliorum irrisoris, Aristotelis
solius admiratoris sententia, quid dicendum? Maris fluxus plures, eum confundere, et eos
dum recenset, etiam ignorare. Ait namque Mares ab India in Occidentem fluere, atque ob
id naves XX diebus ab India ad Madagascarem pervenire. Inde autem non regredi, nisi
tribus mensibus. At hic fluxus, præter quam quod fallum esse navigationes variæ conscriptæ
convincunt, non est is sex horarum fluxus, de quo modo disquirimus. Hic unus error.
Secundus, in Mediterraneo asserit, secundum Africæ littora Orientem versus pene perpetuum
esse fluxum. Id tametsi unus scripserit, nautæ omnes neget, attamen hunc cum eo de quo
agitur permiscet, et cum eo qui a Ponto fluit perpetuo. Quem itidem cum fluxu atque refluxu
commiscet. Sed et in aliis versatur erroribus. Quis enim ferat hunc irrisorem, affirmantem,
meridianum Venetiarum esse Tripolim? Nam Venetiæ in gradu longitudinis XXXII, cum