Λοιπὸν οὖν αἰτιάσθαι τὸ ἔδαφος, ἢ τὸ τῇ θαλάσσῃ υποποκείμενον ἢ τὸ επικλυζόμενον.
Μᾶλλον δὲ τὸ ὕφαλον, πολὺ γαρ εὐκινητότερον, καὶ μεταβολὰς θάττους δέξασθαι δυνάμενον
τὸ ἔνυγρον καὶ γαρ τὸ πνευματικὸν, τὸ πάντων αἴτιον τῶν τοιούτων πλέον ἐνταῦθα.
“Reliquum ut causa dicatur esse solum, vel id quod mari subiacet, vel quod inundatur. Potius
vero id, quod mari subest. Multo enim mobilius est, et mutationes citas suscipere potest, quod
humidum est. Nam et spiritus, qui omnium talium causa est, copiosior ibi est.”
De quo spiritu, ante eum, et Polybius, et Posidonius, et Athenodorus, ut ipse
refert meminerant. Et ante hos omnes Aristoteles generalius.
Γίνεται δ'ἐν γῇ, καὶ ἐν ὑγρῷ τὰ ζῶα, καὶ τὰ φυτὰ διὰ τὸ μὲν ἐν γῇ ὐπάρχειν ὑγρὸν ἐν δὲ ὕδατι
πνεῦμα ἐν δὲ τούτῳ παντὶ θερμότητα ψυχικὴν: ὣς τρόπον τινὰ πάντα ψυχῆς εἶναι πλήρη.
“Fiunt in terra et in humida, animalia et plantæ, eo quod in terra inexistat humor, in aqua vero
spiritus. In hoc vero omni, calorem animarium. Ita ut quodammodo, omnia anima sint plena.”
Sed et calidum esse mare, Aristoteles idem eodem loco.
Ἡ δὲ θάλασσα ὑγρά τε καὶ σωματώδης πολλῷ μᾶλλον τῶν ποτίμου, καὶ θερμὴ τὴν φύσιν
εστὶ, καὶ κεκοινωνηκε πάντων τῶν μορίων, ὑγροῦ καὶ πνεύματος καὶ γῆς.
“Mare vero et humidum est et corpulentum, multo magis quam aqua potabilis, et calidum
natura est, et particeps est omnium partium, humoris, et spiritus, et terræ.”
Sed et Strabo maris cognovit calorem, dum scribit.
Πολὺς δὲ καὶ ὁ θύννος συνελαυνέται δεῦρο ὐπὸ τῆς ἀλέης τῆς ἐξωθεν παλαιᾶς πιὼν καὶ
παχὺς.
“Multus etiam Thunnus compellitur huc, e calore externi maris veteris, pinguis, et crassus.”
Concludamus igitur, utrumque hunc maris universi motum alterum sensibilem, ac sere
insensibilem alterum, esse proprium, et naturalem. Et eorum causam esse, cum Soli subditi
calorem, tum calorem mari proprium, et essentialem. Qui dum ipsum fervere faciunt, et
spiritum in eo generant, per quem attollitur, et eo exeunte, et evaporante residet. Rursus, alio
mox generato, iterum elevatur, iterumque perpetuis vicibus etiam in summa tranquillitate, et
resedeat, et intumescat, et undam ad littus leniter pellat. Hæc de universi maris motibus
duobus, universalibus. Nam et in Mediterraneis omnibus, et in toto oceano reperiri pro
comperto nostra ætate habemus. Sed sunt quatuor aut etiam quinque alii, naturales itidem
maris motus. Quorum prior diurnus est, alter hebdomadarius, tertius est menstruus. Quartus
semestris. Quintus annuus. Quis credat tantann in uno corpore naturalium motuum
varietatem? Apud veteres, referente eodem Strabone, Posidonius quinque horum, motus tres
cognovit, diurnum menstruum, annualem. Per quos inquit mare, cœli motus imitari.
Sympathia quadam quam cum Luna habet. Diurnum autem maris motum vocat, eum, qui
actus, et receptiore voce, fluxus et refluxus nominatur. De quo, quia multas ambages habet, in
sequentem librum disputationem differamus. Reliquos hoc libro ordine prosequamur: motum
eum quem Posidonius Menstruum appellaverat, nos hebdomadarium nuncupamus,
quoniam, per singulas mensis fit hebdomadas, neque totius mensis, moratur absolutionem.
Eius sententiam Strabo explicat his verbis.
Τὴν δὲ μηνιαῖαν, ὅτι μέγισται μὲν αί παλίρροιαι γίγνονται περὶ τὰς σύνοδους, εἶτα μειοῦνται
μέχρι δίχοτόμου πάλιν δ'αὔξονται μέχρι πανσεληνου καὶ μειοῦνται πάλιν ἔως διχοτόμου
φθιναδος. Εἶτα ἔως τῶν συνόδων αἱ αὐξήσεις, πλεονάζειν, καὶ χρόνῳ, καὶ τάχει τὰς αὐξήσεις.
“Menstruum vero, quoniam maximi fiunt refluxus, circa coniunctiones, deinde minuuntur
usque ad dimidiatam Lunam. Rursus augentur, usque ad plenilunium. Iterumque minuuntur,
usque ad secundam dimidiatam. Deinde usque ad convenctionem iterum crescunt, et
incrementa hac se se, et tempore, et velocitate, superant.”
Hi autem motus non tam menstrui sunt, quam hebdomadarii. Fiunt quidem intra
unum mensem omnes, sed per hebdomadas dividuntur. Hoc enim est longis nautarum
observationibus deprehensum, ut die una ante Lunæ cum Sole coitum, et coitus die, et duobus
sequentibus, mare in alto pelago maxime intutumescit, et maxime detumescit. Et tunc maris