Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 370

proximas utrinque terras, per augustum interfluens mare. Quæ tamen angustiæ latiuscule
pateant. Euripum autem eum dicimus, qui angustior magis, ac magis sit. Qualis est ad
Thracium Bosporum, cuius D passuum tantum est latitudo. Apud Abydum maior est, septem
nimirum stadia. Ad Chalcidem vero Euboee, utrumque littus ponte iungitur. Fretum vero
latius est, quale Siculum XIIII ut aiunt Pass. M. latum. Herculeum vero, M. Pass. VII
Magellanicum ubi minimum sex. At neque in Thracio, neque in Abydeno, nulla in Herculeo,
nulla item in Magellanico, fit maris talantosis seu libratio. Fit tamen in Chalcidico, fit in
Siculo, sed varie. Nam in Siculo, bis tantum in die reciprocare dicitur mare. In illo vero
septies. In Liburnia vero ad Ausserum oppidum, angustissimus est Euripus, isque
manufactus, ideoque cava appellatus. In quo plusquam vicies mare conspeximus quotidie
reciprocare, dum ibi aliquando per plures dies, observandæ huius rei causa, ociosi sederemus.
Est autem longitudo eius circitur passuum quinquaginta, latitudo X passus non attingit,
profunditas pedum circiter VII. Reciprocationis huius atque librationis causam, quam
Aristoteles in Chalcidico, diutius speculando, et non inveniendo, mortem sponte operiit,
nos minore longe, et speculatione, et desperatione reperire, non desperire, non
desperamus. Mare ad ora Euripi cuiusque utrinque latius panditur. In ea latitudine, profunditas
maris quoque maior quam in Euripo, et maior aque moles. In mole maiore, maior etiam virtus.
Hæc virtus in calore est, mari innato. Calidum vero mare esse etiam Aristoteles fatetur. Itaque
mare suapte natura calidum et humidum non fervere non potest. Fervendo spiritus in se
generat. Spiritus vapores tollit. Vapores dum attolluntur, aquam etiam attollunt. Quæ res
Lebethis ad ignem appositi, et bullientis exemplo fit manifestissima. Tumidius, atque altius
factum mare, brevem in Euripo fundum incurrit facile. Aqua enim omnis, uti vidimus, e
sublimiore, locum petit inferiorem. Indeque in partem alteram excurrit. At ibi alium suo
similem fervorem, similesque spiritus, vapores similes, et similem nanciscitur tumorem. Qui
ad incursum illius parumper cedit, mox resumptis viribus eum repellit. Repulsus autem
retrocedit in Euripum. Ille sequitur, et in alteram excurrit partem. A qua et ipse repellitur.
Idque fit non aliter ac duo arietes, qui frontibus se se incur sant, et recursant. Aut athletæ duo,
dum luctantur, alter alterum per vices, et motat, et suspendit, et librat, non tamen alteri cedit
alter. Nam, quam assignavit Aristoteles causam, in maris gravitatem, et lancis similitudinem,
ridicula videtur. Mare enim in suo loco, ex suomet dogmare, grave non est. Gravitas ergo cum
in mari non sit, librationis maris et talantoseos causa esse nequit. Modus ergo hic est perpetuæ
huius reciprocationis in Euripis. Causa vero, perpetuus fervor, a perpetuo atque ingenito mari
calore. Cur vero Chalcidicus septies tantum in die naturali, Ausserensis vero plusquam vicies
currat, atque recurrat, in causa esse remur, quod in illo, mare ab utroque ostio, et latius sit, et
profundius, aut quod in Euripo altior sit aqua, ita ut tanta moles difficilius et assurgat, et cursu
se se cieat et recursu. In Ausserensi vero, mare utrinque nec tam latum, nec tam profundum, et
in ipso brevissimum sit revera. Ut tam parva mole, facilius, atque ideo sæpius motum
cieat. Quando vero ventorum vis fortior, ab utravis parte, mare concitat, in unam tantum,
in quam vis impellit, fluit partem. Hæ igitur misti huius motus, et modi sunt, et causæ.
Nunc ad naturales maris pergamus motus. Eorumque historiam primo, deinde causas
perquiramus.
Mirabamur olim dum pueri natare disceremus, quid causæ esset, cur dum pedes in
prima littoris brevissima aqua, sentiremus placidum quendam ipsius circa pedes circuitum. Et
dum stare videretur, accederet tamen, et pedes obtegeret, et iterum recederet, pedesque
nudaret. Effectum hunc eundem, multis annis postea, apud Strabonem cum ipsius causa,
legimus. Eius verborum, quoniam ad propositam quæstionem pertinent, huc afferamus
sententiam, ne semper Græca sine necessitate obtrudamus. Sententia eorum igitur, hæc est,
libro primo scripta.
“Sicuti enim animalia continuæ spirant et respirant, eodem modo et mare ex se, et in se
1...,360,361,362,363,364,365,366,367,368,369 371,372,373,374,375,376,377,378,379,380,...411
Powered by FlippingBook