Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 375

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS OCTAVUS
DE MARIS AFFLUXUS ET REFLUXUS VARIETATE.
In contemplationem nunc veniat, diurnus maris motus, quem in hunc librum, quia multas
haberet ambages, et summorum philosophorum, authorumque plurimorum ingenia
torserit, reiecimus. Fluxum vocant, et refluxum. Nos affluxum, magis proprie dicemus. Fluxus
enim omnibus aquis currentibus nomen est commune. Affluxus vero hic vere est, quo
mare senis horis ab alto ad littora affluat. Senis aliis a littoribus ad mare refluat. Utrumque
bis horarum 24 spacio Homerus, Timæus historicus, Plato, Aristoteles, Heraclides eum, et
cognoverunt, et nominarunt. Sed Aristoteles, si Plutarcho, Aetio, et Stoboeo credimus, causam
quoque eius reddere est conatus. Eum scilicet a Sole fieri, qui plurimos moveat ventos, et
circunferat. Ii dum in Atlanticum mare ingruunt, mare impellere, et affluxum eius efficere, iis
cessantibus mare descendere, qui descensus sit refluxus. Triplex hic est error. Quod a Sole,
quod a vento, quod in Atlantico tantum fiat. In longinquo vidit, quod in Aegæo, et Athenis
fieret, non vidit. Ventus nullus tam ordinate spirat ut senis horis flet, senis aliis deflet. Ventus
sepe multis diebus flat incessanter, non tamen iis, unus tantum fit affluxus, unus refluxus. Sol
ventos, et comovet sæpe, et sæpe non commovet, sed et perpetui, et quotidiani effectus, cur
causam tum violentam, tum non quotidianam attulit philosophus is, qui violentum, nullum
perpetuum esse docuit? Si mare, motibus aliis natura sui movetur affluxui, et refluxui
similibus, qualis Euripeus ille, qui ei mortem uti dicitur, intulit; cur et hunc naturalem esse
noluit? Extrinsecam eius causam quæsivit. Sed esto, suo seculo, historia huius motus, nondum
plene fuit cognita. Et quando iam notior fuit, et nunc, quando est iam notissima, cur et
philosophi, et Astrologi, et nautæ, et scriptores eius omnes, in violentas causas, et non in
maris naturam; hunc motum retulerunt? Alios quos commemoravimus, quorum pars noti eis
fuere, naturæ tribuerunt? Sed res hæc tota est diligenter perquirenda. Perquiri autern non
potest, nisi prius cognoscatur. Cognosci nequit, nisi eius historia quantum fieri potest
universa, prius exponatur. Ut autem exactius exponi possit, maria sunt in sua quasi genera
partienda. Itaque maris primum genus illud est, quod undequaque terra clauditur, neque ullum
habet exitum. Quale est mare Caspium, Palus Mantiana, Lacus Asphaltites, et si quod aliud
est tale. An hæc maria tria affluxum sentiant, nec ne authores, nec veteres, nec recentes
tradidere. Secundum marium genus est, quod vel introitum, vel egressum angustum habet
unum, ut Mæotis palus, mare Eritheum, vel habet, utrumque ut Pontus Euxinus, Propontis, qui
ingressum, et egressum habent angustissimos. Horum nullum, affluxum, et refluxum pati,
authores tradunt præter Erythrei partes duas. Tertium genus, duo habet maria, Mediterraneum
nostrum, et Persicum, ab Oceano per ampliores fauces intra terras incurrentia. Horum
Persicum affluit, et refluit, quod et nostrum maiore parte facit: non facit in Tyrrheno, in
Ligustico, in Gallico, et parte Hispanici. Quartum mare, est ipse ingens Oceanus, bifariam
quasi divisus in Eoum, et Australem. Ille ab Indicis insulis usque ad Americæ, et novi orbis
continentes. Hic a continente hoc latissimus occiduus, ad insulas usque easdem, extensus. Per
Oceanum utrumque, variis locis varius fit affluxus, et refluxus. Eos per locorum varietatem,
modo quo clariore colligere poterimus, explicemus.
Itaque extra Herculeum, et Gaditanum fretum, si ad dexteram, et ad Arctos te
volueris per totam Hispaniæ Oram, perque Gallicam, et Belgicam, et Britannicam, et
Germanicam usque ad Baltici maris fauces, magnus ad littora fit affluxus, plerisque locis non
minor pedum 15. In Belgico littore pedum plerumque 18 ubi vera arctas fauces ingreditur,
multo etiam plus attollitur. Nam in Britannia ad Bristolum pedes extollitur 60 in Gallia vero
ad S. Michælem, et S. Malon, etiam 90. Quantum vero per Norvegiæ littora occidua, aut
arctoa, et mare Scythicum attollatur, est nobis ignotum. Sicuti etiam, an omnino fiat pariter
1...,365,366,367,368,369,370,371,372,373,374 376,377,378,379,380,381,382,383,384,385,...411
Powered by FlippingBook