Ad poli altitudinem, quod subnectitur, navigantibus e Lusitania ad Canarias, altitudinem poli,
singulos gradus deprimi.
Si concedatur esse verum, non tamen probatur, aquæ rotunditas. Idem enim etiam in plano
accidit. Figura hæc, id ostendit. Quis enim non videt, Polum A. maxime elevari iis qui sunt in
B. Ad perpendiculum enim et ad angulos rectos eis superstare? Quanto vero a B, discedunt
magis C D et reliqui, tanto acutiores fieri angulos visus. Ideoque polum eis videri
depressionem. Præsertim quia visus, non ultra 40 millia, ut probant optici, rectus procedit.
Idque eo magis evenit, quia plures, atque plures e mari vapores elevantur, qui tandem e
conspectu prorsus auferunt, iis qui sub æquatorem navigando pervenerunt, ultra quem, paulo
progressis polus noster occulitur, sicuti antarcticus non cernitur, his qui ad æquatorem non
perveniunt. At si vera sit Oceani rotunditas, sub æquatore culmen eius esse videri potest. Is
enim visum poli alterius adimit, alterius aperit. At qui sanus oculus concedat, ex altissimo
loco, quæ elevata sunt cerni peius? Aut omnino eorum perire visionem? Figura id etiam
ostendit, sunto A. B. uterque potus. C. erto oceani culmen. D E loca utrimque decliviora. Qui
in C. sunt, proculdubio utrumque polum cernent. Qui vero in D E alterum tantum. Sed in tan-
ta Oceani latitudine, præceps et utrinque, sed aliquandiu perdurat. Igitur non illico poli
alterius visio ammitteretur. Sed uterque aliquandiu conspiceretur. Sed ammittitur illico
trangressis. Alia igitur est huius rei causa quærenda, et non rotunditas aut planities Oceani
causanda.
Nam si planus sub æquatore Oceanus esset utrumque polum inde conspicerent, non minus,
non magis, quam qui essent in culmine. Eam rem, quam nos in causam referemus? Aliam
sane nunc non videmus, quam maximam distantiam, et in ea distantia, vel visus
debilitationem, vel maximam vaporum elevationem inter visum et polum interpositam, vel
hasce tres omnes. Quod vero ad conclusionem rationis huius affert, ferri non potest. Aquam
eandem cum terra habere superficiem convexam a Septentrione in Austrum, ita ut neque ter-
ra, neque mare magis attollatur.
Quis enim ferat, altissimos Norvegiæ montes. Montem sub polo, Slotum, mundanorum
omnium eminentissimum, eiusdem esse cum subiecto mari, superficiei? Aut Lunæ montes,