Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 368

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS
DE MARIS UNIVERSI MOTIBUS.
Unius corporis simplicis, unum esse naturalem motum, et credidit, et tradidit Aristoteles. Et
aquam, quæ elementum simplex sit, naturali motu ad declivia ferri tantum. Atque ideo mare,
quod aquæ locum occupasse scribit, a septentrionum altiore terra, ad declivia fluere. Meotim
scilicet in Pontum. Pontum in Aegæum. Hoc in Siculum, Sardonicum, et Tyrrhenum. Quæ
sint omnium profundissima. Hunc unicum, tam magnus magister, naturalem mari assignavit
motum. Alium, deinde, non universo, sed ei qui sit in fretis inter duas terras, angustis tribuit.
Qualis est Euripus Chalcidicus, qui septies in die currat, atque recurrat. Eum nec naturalem,
nec violentum appellavit. Nam cum eius motus causam, uti ferunt, in exilio diu esset
contemplatus, nec eam inveniret, præ fastidio ac moerore, se præcipitem in eum coniecit.
Dubius sane, si naturalem dixisset, causam dicere se debere, cur toties sibi ipsi contrarius
esset. Si violentum, causa erat dicenda, cur perpetuus esset. Sed næ, Aristoteles, qui
ignorantiam atque ignaviam veteribus philosophis omnibus, ut solus sapere videretur, obiicere
numquam destitit, de multis aliis maris motibus, solos hosce duos ipse cognovit, reliquos
ignoravit omnes. Nam nec si qui alii in mediterraneo essent, cognovit, et de Oceani
motibus, ne verbum quidem fecit. Vel potius, fluxum cognovit et refluxum maris, non est
tamen ausus eius rei causam vestigare, vel eam scribere est oblitus. Neque enim dici potest
eam non cognovisse, quando mentionem eius aperte faciat in his verbis, qua scripta sunt libro
II
Meteoro
cap. VIII.
Ωστε εἴσω γιγνεται πάλιν ἡ ρύσις, ὥσπερ ἄμπωτις εἲς τουναντίον, τῆς ἔξεθεν πλημμυρίδος.
“Ita intro fit rursus fluxio, sicuti refluxus in contrarium fluxui ab extra.”
Sed Aristotelem ommiittamus. Viderunt posteri maris motus quosdam. Sed
neoterici, mediterraneis omnibus, et toto Oceano obnavigatis, multos et varios agnoverunt.
Hos omnes annitamur nos colligere, et cum effectibus causas coniungere tentemus.
Itaque primo dicimus, maris huius nostri Mediterranei plures esse motus, eosque varios. Et in
Oceano, alios esse non paucos, partim ab his diversos, partim genere eosdem. Eos omnes, ante
omnia bifariam dividamus. In violentos motus, et in naturales. Utrorumque iterum dicimus,
alios esse incertos, atque inordinatos, alios vero statos, et certis temporibus ordine recurrentes.
Violentos prius expediamus, notioresque ignotioribus præponamus. Violenti sunt omnes
maris, atque Oceani motus, qui a ventis excitantur. Ventus enim, cum vel ær sit motus, vel sit
in aere, extrinseca a mari causa est. Et quia extrinseca etiam violenta. Horum violentorum ii
inordinati sunt, qui nullis anni statis temporibus, mare commovent. Sed modo Boreas, modo
Auster, modo Eurus, modo Corus, modo hic, vel alius ille, hoc vel illo loco; vel per se solus,
vel cum aliis, non raro etiam contrariis, vel e partibus diversis mare perflant, et in undas
tollunt. De
qua re Virgilius.
Una, Eurus, Notusque ruunt, creberque procellis Africus. Horum alii tantum.
Vastos voluunt ad littora fluctus. Quod fit sæpissime. Alii vero, quod rarius fit, etiam
mare inflant, atque extollunt, ut solitas excedant metas, et terras inundent. Quod Veneti
sciunt optime, et nos ibi non semel vidimus, Euro flante, mare ita excrevisse, ut superscansis
in urbe canalium ripis, et per plateas, et per vias omnes, Cymbis sit navigatum. Cistetnæ
omnes salsæ factæ, et merces præciosæ multæ, in terraneis apothecis et cellis corruptæ.
In Belgico vero, historiis est proditum, Corum interdum tam flavisse vehementer, ac
diu, et Oceanum inflavisse, ut arginibus ad mare, omnibus vel disruptis, vel superatis,
urbium magnum numerum, præsertim in Selandia, et Holandia, cum multis mortalium
1...,358,359,360,361,362,363,364,365,366,367 369,370,371,372,373,374,375,376,377,378,...411
Powered by FlippingBook