totum montem, vel maximam eius partem, nostro visui ademisset. At totus in diluculo
conspiciebatur, post Solis ortum nullus est conspectus. Anno deinde MDLXXIIII e Ienua
in Hispaniam navigabamus. Ultra Tolonem in Gallia sub aurora velo ibamus. Corsicæ
insulæ montes, imo tota ipsa insula, uti nautæ, qui ad eam, familiarem habebant navigationem
affirmabant, conspiciebantur et ipsa nigricans tota. Distabat autem a nobis ex longitudinis
littorum computo M. Pass. plusquam CCC. Sole orto ab oculis evanuit. Neque tamen ante
ortum, mare planum fuit, aut post ortum in tumorem est auctum in medio. Experimenta hæc,
et similia multa, nautis assidue sub oculis versantur, quæ debuerant Geographi observasse. Et
causam fortasse reperissent, cur in maris rotunditate tantopere fallerentur. Experimentis
addamus rationes, ex hisce axiomatis. Aqua tota, homogenea est. Aqua suis terminis contineri
nequit. Aqua alienis continetur terminis. Hæc tris posita et sensui patent, et sunt ab Aristotele
tradita, et ab omnibus comprobata. Ex primo ita argumentamur. Aqua, si sui natura rotunda sit
in superficie: quæque eius pars, et tota rotunda esset, quod et guttarum, et poculorum
productores et fatebantur, et concludebant. At partium nulla rotonda est. Neque ergo tota sui
natura est rotunda. Aient, totam cerni posse, quæ sit in multas partes toto orbe dispersa, et sub
terra satis multa occulatur. Sed ex partibus, quæ rotunda esse cernuntur, quia sint
homogeneæ, totius rotunditatem necessario concludi. To
to non cernitur. Esto. Ad partes veniamus. Parvas, magnasue? Utrasque. Parvulæ ut
gutte, quarum reddita iam causa est, omittantur. In poculis dixit Plinius, ratione potius,
quamsensu id cognosci. Secunda hæc vera, sensu id non cognosci. Prior falsa. Neque enim
ratio dictat id ita esse. Cur vero ad orificia, videatur paululum elata, est iam a
siccitate ostensum. In medio vero nullus tumor, quod et ipse fatetur visu cernitur, quamvis
oculus exactissime id medium collimet. In pelvi usque ad labra pleno, tumor in medio nullus.
Nullus in alio ullo maiore vase. Flumina, ne effundantur, ripis natura, arteve factis cœrcentur,
et continentur. Si quis ima altera ripa prostatus collimet signum in ima altera ripa positum,
sine dubio conspiciet, nullam in media rotunditate impediente. Quando flumina pluviarum aut
nivium aquis ita turgent, ut a summis ripis vix contineantur, cur in medio non cernuntur elata?
Utroque casu, tantum abest ut sint elata, ut quæ rapide feruntur, in medio cava videantur, quia
in medium omnis supernatans immundities delabitur. Sed neque lacus in medio tument,
testante id visorum in ripis signorum experientia, id ipsum fit in stagnis. Sed ad maiora etiam
accedamus. Sunt enim et magnæ aquæ partes, toti aquæ homogeneæ.
Quia mare aqua est, propriis terminis non continetur. Continetur alienis, terræ
scilicet littoribus. Quæ erant axiomata duo reliqua. Ex quibus ita dicimus. Si quæ rotunditas in
mari est, ea necessario erit, vel in medio, vel ad unum, vel ad utrumque littus. Si ad utrumque
littus erit, mare ibi erit altius, in medio erit declivius. Ex Aristotelico ergo axiomate ab
littoribus in medium declivius confluet, illudque replebit et complanabit. Id si fiat, planum
totum fiet, nullibi erit rotundum. Si vero ad littus tantum alterum ea erit rotunditas, altius ibi
erit. Igitur inde fluet in medium, et ad littus alterum ubi est declivitas, eamque tum in medio,
tum in littore altero complanabit. At hæc nusquam visuntur. Ad littora ergo, aut alterum, aut
utrumque nulla erit rotunditas. Igitur si qua est, ea in medio inter littora erit, quod et afferunt
Geographi. At si in medio siet hæc rotunditas cui dubium ad littus utrumque esse
declivitatem. Et si sit, mare a medio ad littora confluere debere donec ambo loca repleat,
eaque complanet. Si enim non complanabit, neque etiam defluet a medio. Si non defluet,
altior non erit. Si altior non sit ibi, nulla est rotunditas. Si ibi est rotunditas, et non defluit,
axioma Aristotelicum falsum redditur. Falsum redditur et illud, aquam propriis terminis
non contineri. Continetur enim dum rotunditas, et altitudo, in medio permanet. At
nullam permanere, nullam aquam suis contineri terminis, nautarum nemo conspexit
unquam. Ergo in medio, sicuti neque a lateribus, nulla est, aut unquam fuit naturalis
rotunditas in mari, nulla in Oceano, nulla in aqua ulla. Falsum igitur, totum est hoc dogma.
Addimus. Si mare inter littora, in rotunditatem surgeret, navigia dum a littore altero