Itaque rem totam concludit.
Οθεν μὲν οὖν ἡ γένεσις ἔνεστι τοῦ ἁλμυροῦ ἐν τω ὕδατε εἴρηται.
“Unde ergo generatio inest salsi in aqua, dictum est.”
Et quæ post, scripta sunt non pauca, id ipsum uti censuit probant. Sed nos dicimus,
non minus facile, hanc sententiam confutati, quam ipse veterum illam doctrinam refutavit.
Inquit enim. Cur fluvii eam terram mistam deferentes in mare, ipsi prius non fiunt salsi? Ita et
nos ab eo ragamus. Cur non et imbres, qui eam salsedinem, aut mistionem in mare deferunt, et
ipsi non prius salsi fiunt? Hanc obiectionem, nec vidit, nec dissolvit ipse. Supetias ei
inepte satis it, Iulius Cæsar Scaliger, vir acutus. Imbres aliquando esse salsos. Ut sint, an ii, et
pauci, et rari, tantam salsedinem mari, Oceano toto indent? Quis nescit aquam pluvialem
omnem, natura esse dulcissimam. Sed esto tota ac omnis salsissima. Quo modo non pluet
etiam in fontes? In puteos, in rivulos? Si in hos non fluere dixerit quis, stultitia summa
laborat. Si in hos quoque pluit, cur non salsos efficit? Imo omnium salsissimos, quia minus ibi
est resistentiæ. Cur etiam fluvii omnes non salsi redduntur? Præsertim si ad fontes pluerit,
et diu? Quemadmodum compertum est, ad fontes Nili, quotannis ante incrementum per
multos pluere dies, et dum etiam crescit. Cur ergo Nilus non fit salsus? Præsertim cum in
Africa tota, ut est calida terra, et sicca, plurima sicca attolli debeat exhalatio. Cur lacus omnes,
cur etiam stagna omnia non sunt salsa? Quandoquidem nulla pluviam non sentiunt? An vero
dicet, in eos qui salsi non sunt, numquam pluviam decidere? Fatuitas Quidem hæc fuerit, si
causam non afferat. Si ergo in omnes aquas, quas Sol aspicit, pluit, cur aqua hæ omnes, ab
pluviis non fiunt salsæ? At et qua ratione, pluvia, quæ maiore an in parte nulla est, et quando
est, non semper magna, nec semper diuturna sufficiens fuerit tantum Oceanum,
tot mediterranea ac tanta maria, salsa efficere? Et fluviolos parvos, rivulos, fonticulos, salsa
reddere, non sufficiet? Cur non potius, innumera flumina, parva, media, maiora, maxima,
continua, perennia, lata, profunda, quæ toto anno se se in mare præcipitant omnia, longe
facilius dulcem fecerint Oceanum? Quam pluviæ salsum? At non ob ea dulcescit. Multo ergo
minus a pluvis amarescet, aut salsescet. Quæ ut experimentis omnibus compertum est, sunt
insipidæ, vel eo modo dulces, quo amaris sint contrariæ. Si tales sunt, ut revera sunt, cur
potius, simul cum fluminibus salsedinem maris in dulcorem non immutant? Idque longe
minore opera, quam solæ ipsæ, nequaquam salsæ, salsitatem mari indant. Cur ergo Aristoteles
uti ridiculam veterum sententiam irridet: ipse tante sapientiæ vir, ridiculosiorem longe
proferens? Sed iterum. Sunto omnes pluviæ salsæ, amaræque omnes in mare cadant, erunt ne
cum tanta Oceani mole comparandæ? Non magis sane quam formica cum elephanto. Ergo si
quid amaroris in mare afferunt id in superficie remanebit. Non enim guttæ ultra superficiem
meant. At mare, et in superficie, et in medio, et in fundo, totum salsum, totum amarum est.
Negat id Scaliger, contrarium asserit, mari nempe in fundo aquas esse dulces, superficiem non
dulcem. Quia ut inquit pro comperto ac vero habeatur.
“Idque quia utinatores in vitreis vasculis extulerunt. Quia demissus cantarus cum operculo
cattiterinus: idque operculum sublatum funiculo, ac mox impleto vase ori restitutum. Et hoc in
locis profundis.”
Cur non potius vir, acutus sane, sed qui pro Aristotele, contra manifestam veritatem
etiam peierare libens sustinuerit; dixit id apud Aristotelem quo allegat problemate legisse,
quam ullo experimento cognovisse? Neque vero ab eo problemate, quod sperarat habet.
Neque enim hæc, quæ ibi verba scripta sunt, quæ ipse vult, volunt.
Διὰ τὶ τῆς θαλασσης, τὰ ἂνω τῶν ἐν τω βάθει ἁλμυρωτερα, καὶ θερμότερα.
“Cur maris superiora, iis quæ sunt in profundo salsiora, et calidiora.”
In quibus non affirmat, quæ in fundo sunt, esse dulcia. Sed tantum, minus amara. Neque, ea
quæ subdit experimentis puteorum correspondent.
Ομοίως δὲ, καὶ ἐν τοῖς φρέασι τοῖς ποτίμοις τὸ επὶ πολῆς ἁλμυρώτερον τοῦ εἲς βάθος.
“Similiter vero, et in puteis potabilibus, quod in superficie est, salsius eo quod in fundo.”