Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 342

qualitates sunt cognoscendæ. Essentiales eas vocamus, qui ad essentiam rei concurrunt
constituendam, vel ab ea pronascuntur. Quibus si careret aer, aer iam non esset. Sunt autem,
eius raritas, et fluiditas, et mobilitas, et partium tenuitas, et perspicuitas. Alias dicimus, in
essentia et ab essentia esse. Quæ vires verius dicuntur, quia per eas, essentiæ in actionem
exeunt; et rem aliam, extra se, tum efficiunt, tum afficiunt. Qualis in aere caliditas, et
humiditas. Et quales essent in elementis reliquæ illæ qualitates, si vere, et appositæ eis
fuissent tributæ. Eas Aphrodiseus Alexander, et Galenus essentias elementorum esse dixerunt.
Quam rem Peripatus posterior, et medicorum non pauci, dum non intelligunt, multas,
easque ridiculas obierunt altercationes. Quibus videlicet modis, qualitates hæ, quas putant
accidentia esse, possent essentiales esse formæ. Sed ad aerem redeamus. In eo Aristoteles,
maxime omnium est absurdissimus. Tam enim de eo varie loquitur, et inconstanti est
sermone, ut mirum sit, eum in tanta haberi venerationem. Nam cum prius dixisset aerem esse
calidum et humidum, ita deinde scribit.
Αλλὰ δεῖ νοῆσαι, τοῦ λεγομένου, καὶ καλουμένου ὕφ'ἡμῶν ἀέρος τὸ μὲν περὶ τὴν γὴν, οἶον
ὑγρὸν, καὶ θερμὸν εἶναι. διὰ τὸ ἀτμίζειν τε καὶ ἀναθυμίασιν ἔχειν γῆς. Τὸ δ'ὕπερ τοῦτο, ερμὸν
ἤδη, καὶ ξηρὸν.
“Verum cogitare oportet, eius quia nobis dicitur, vocaturque aer, quod vaporem referat,
terræque exhalationem habeat, partem eam quæ circa terram est, veluti humidum et calidame
esse. Quæ vero superior hac est, calidam iam esse et siccam.”
Quasi dicat, non sui natura, et ex combinatione illa primarum qualitatum. Sed quia
exhalationem a terra habet, calida est. Quia vaporem, humida. Subnectit enim.
Εστὶ γαρ ἀτμίδος μὲν φύσις, ὑγρὸν καὶ θερμόν.
“Est enim vaporis natura, humidum et calidum.”
Est ergo hic circa terram aer, non sui natura, neque ex illa quam prius docuerat,
qualitatum combinatione, sed alterius rei, vaporis nimirum admistione. Imo, quem prius
totum calidum fecerat, et humidum sui natura, partem eius superam modo, calidam et
siccam esse affirmat. Id quoque non sui natura, sed quia a terra exhalationem habeat. Illico
enim subinfert.
Καὶ ἐστὶν ἀτμὶς μὲν δυνάμει οἷον ὓδωρ ἀναθυμίασις δὲ δυνάμει οἶον πῦρ.
“Sed est vapor quidem potentia quasi aqua, exhalatio vero, potentia quasi ignis.”
At si hæc exhalatio illuc non ascenderet, cuiusnam naturæ aer illæ esset? Ignis inquit
esset, ait namque.
Τοῦ μὲν οὖν ἐν τῳ ἂνω τόπῳ μὴ συνίστασθαι νέφη, ταύτην υποληπτέον αἰτίαν εἶναι, ὅτι οὒκ
ἐστὶν ἀὴρ μόνον, ἀλλά μᾶλλον πῦρ.
Cur vero supero in loco, non consistunt nubes, hanc esse causam existimandum est, quoniam
non est aer solum, sed potius ignis.
Aer ergo superus ille, aer non est, hoc est humidus, et calidus, imo potius ignis, hoc
est calidus et siccus. Talem enim in copulatione qualitatum ignem esse dixerat. Sed
inconstantiam viri huius, nos quidem admiramur, non ut sui, veneratione ingenti, sed
modestissima stomachatione. Nam rursus, quem hic ignem esse vult, paulo ante ignem esse
negarat.
Περὶ δὲ ταῦτα, καὶ τὰ ἐχόμενα τούτων, ἀήρτε, καὶ ὁ διὰ συνήθειαν καλοῦ μὲν πῦρ. οὒκ εστὶ
δὲ πῦρ.
“Circa vero hæc, et quæ his annectuntur, aer, et quem ob consuetudinem vocamus ignem, non
est autem ignis.”
Sed et mediam aeris regionem, quam cum toto antea fecerat calidam, rursus ait esse
frigidam. Quoniam in ea nubes, frigore illius in pluvias concrescunt. Itaque aer totus, quartum
mundi elementum, Aristoteli periit, dum et ignis calidus et siccus sit. Et aqua
humidus, frigidus, et vapor calidus et humidus. Nos vero essentiales aeris qualitates quas esse
dicemus? Fluiditatem calorem raritatem, tenuitatem, diaphanitatem. Hæ essentiam eius
1...,332,333,334,335,336,337,338,339,340,341 343,344,345,346,347,348,349,350,351,352,...411
Powered by FlippingBook