constituunt, ut iam dictum. Per qualitates vero, obtusum corpus est, cedens, tenerum, divisile
facile, facile ductile, facile spargibile, facile discerptile. Sed e quatuor a teneritate. Tenuitas, a
cessione, cessio a raritate, raritas a vacui atomis intermistis. Quibus si careat, maxime resistit.
Carebit autem, si vel ipsa ex eo expellantur, vel ipse in ea compellatur. Utrumque fiet
alterius aeris, ubi clausus sit superventu, et compulsione. Quod inter alia in follibus, in
utribus, in pila lusoria maiore, visitur, si inflentur. Tunc enim tantum non cedit, verum etiam
magnopere, et resistit, et renititur, et retropellit, et ictus valenter recipit, et potius, quam
ictibus scindatur, ut dispergatur, integer volat, et natat, et vehit. Quinimo et pondera sustinet,
quæ in aperto non sustineret. Sed et in aperto, moles ingentes magno fert spacio, gestante
vento, qui nihil est aliud, ut suo dicetur loco, quam in se intentus, et a se contentus aer.
Præter hæc, non solum leves movet aquas, sed maria immensa commovet, et convoluit, et per
ea vastas navium moles, non tantum impellit, sed ut quasi volent, efficit, dum in Carbasa
illatus, impletis omnibus vacui poris, in se ipsum intenditur, et intumescit. Et quod sæpe
stupent homines, arbores magnas, saxa gravissima, rupes ingentes, e montibus divellit: terras
cum montibus concurit, motat, concussat, aperit, sursum iactat, tecta, murosque et magnas
cum populis urbes, et cum totis maria litoribus non solum quatit, sed per reliquum fert aera.
Tanta vis est aeris inani similis, compressi, et se ipsum impellentis. Quid vero? Tantarum
virium est aer, ut non immerito, veterum quidam philosophantium, terram universam pendere
in eo tradiderint. Addimus nos, eam undique, ab eo ita contineri, ut ne vel in partes
discerpatur, vel tota alio se conferat, et locum mutet prohiberi. Ausim etiam afferere, terram
circa medium universi centrum sisti, ibique manere immobilem, non minus, imo etiam magis,
in causa esse aerem, quam gravitatem. Quam nullam in rerum natura esse, postea ostendemus,
dummodo, et tota simul, et partes eius locis naturalibus consistant. A quibus si avvellantur,
graves fiunt per accidens. Sed esto, a rerum Conditore Deo, circa medium universi centrum,
terra est collocata. Naturaque ei illa indita, ne inde partes eius, nisi vi discedant. Aer ne tota
loco suo dimoveatur, non parvam affert opem. Nam præter Conditoris providentiam,
præter Mentem, præter animum, præter spiritum ei tributum, clementa omnia, opem sibi
mutuo præstare, et valde rationi consentaneum. Ut mundi totius partiumque
Sympathia, συνοικείωσις, cognatioque conservetur, et sibi partes omnes consonent. Atque aer,
ut sua munia obeat facilius, id a Conditore habuit, ut partium et totius constitutione qualem
diximus, per aquam, perque terram, perque omnia mista, meet, seque ipso impleat. Ea
penetratione, sibi ipsi extra posito ita annectit, ut mutuo complexu diversitatis efficiat nexum,
ut et terra, et aqua, in medio universi spacio, facile librentur, et pendeant. Cedendi ergo, et
impellendi, et sustinendi, et aliis contrariis viribus, mira Condiroris sapientia aer constitutus,
per eum quasi per suam machinam, omnia in universo hylæo ministrantur; et vegetantur, et
vitalia fiunt, et soecundantur, et producuntur, et nutriuntur, et augentur, et perficiuntur, et
conservantur. Et quibus Zoroaster, non immerito, aerem παντοτρόφον αἲθρην, omnia lentem
ætherem nuncupavit. Ostia nimirum corporum omnium hylæorum ætheri simillimum, ætheris
ipsius, et lumina, et calores, et seminum influxus ab eo recipiens, in inferiora hæc defert, et
veluti eorum auriga fit, et vector. Sed priorum illarum, tum actionum, tum
passionum, densatio, et rarefactio partium, causa est primaria. Harum vero secundarum, calor
nativus ille primævus, a Conditore toti inditus, itidem primaria est causa, verum et siderum
calor, et lumen ei supervenientia, calorem illum vividum reddunt, et eum fovendo, rerum
semina, et influxus ipse fotus fovet, eisque favens, per omnia meando, omnibus illa infert,
gravidaque et foecunda reddit. Verum sicuti aer calore suo primævo, calet totus, et fluidus est
et tenuis, ab æthereis concalefactus et adiutus, omnium generationum machina est, et
organum. Sic etiam in adventitiis sibi alias adventitias patitur passiones. Nimium namque
interdum incalescit. Et e contra frigus alias imbibit siccessitque humescitque, ut quæ
per proprias et vires et passiones, nona generavit entia, per hasce alias eadem corrumpat, et
ducat ad interitum. Veterum nonnulli, aerem esse frigidum dixere. Addidere, de Porticu