Peripatus advertit numquam? An sine oculis philosophatur? Præceptoris verba tantum audit?
Numquam cum rebus confert? Si confert et cognovit, cur in tam stulto dogmate persistit?
Motus ergo flamma non est simplex, neque in simplici corpore, flamma est accensa. Quo
modo ergo ignis sphæralis, flammæ est totalitas? Flammeus ergo ignis, neque simplex est,
neque est pars illius totalitatis, neque eam appetit, neque ad eam movetur, neque simplici
movetur motu, neque recto, neque levis est. Tota ergo hæc Peripati doctrina est falssisima.
Accedat nunc illa altera combinationum ratio, qua docent. Quia primæ qualitates quatuor,
calor, frigus, humidum, siccum, quatuor tantum modis possunt, binæ copulari. Frigus cum
sicco, aiunt terram constituit. Aqua frigore terræ iungitur, et humida est. Hac secunda, æri
aqua annectitur, qui sit humidus et calidus. Reliqua est combinatio, caloris et sicitatis, quæ
quarto corpori necessario datur, hoc est igni. At ignem hunc nostratem negant elementum
esse, aut mista constituere posse. Hoc quidem recte. Ergo inferunt, necesse est alium esse in
natura ignem. Hoc autem pessime. Hæc Ocelli Lucani, fuere inventa. Aristoteles, sine sui
nominis commemoratione, Ocelli verbis, pro suis venditavit. Sicuti et Hippocrates. Sed errore,
et in medicina, et in philosophia errorum maximo. Id ut pateat ita dicamus. Quis
docuit Ocellum, quatuor hasce primis esse qualitates? Quas ipse non qualitates primas,
sed ἐναντιότητας contrarietates appellavit. Quod nomen etiam Aristoteles usurpavit.
An primæ non sunt, quæ reliquas præcedunt? E quibus reliquæ enascuntur? Primæ certe
ex suis etiam dogmatibus, calor, et humor sunt, frigus post calorem, siccitas post
humorem sunt genita. Ergo frigidum et siccum, non prima sunt, quia post duo illa, calorem et
humorem nata sunt. Nec sunt forte secunda, quia inter hæc et illa, aliud quid fit medium
de quo postea. Nunc ita esto. Demus Ocello, demus Aristoteli, hasce quatuor, primas ex æquo,
esse qualitates. Et eos interrogemus. Quæ necessitas Naturam impulit, ut elementis, primis ut
putarunt corporibus, eas compartiretur in binas? Neque enim omnes omnibus accommodantur,
neque singulæ singulis binæ. Neque enim terra sicca est, neque aqua frigida. Neque necesse
fuit, corpus quod natura non admisit fingere, cui siccum et calidum accommodarent. Nam
Ocellus, calorem et frigus, efficientes esse ait, humidum et siccum esse patientes. Si ita erat,
ut et Aristoteles confirmavit, nonne terræ satis erat siccitas? Aquæ vero humiditas, ut pati
possent. Cœlum vero, quod uterque in eas agere fatentur, calore agere, cur non dixerunt?
Aerem vero frigore, ut post eos Stoici, quem primum frigidorum esse aiunt, et sensus videtur
eis constellari. Quid ergo opus fuit, quartum sub Luna, pro cœlo ponere corpus? Sine ullo
sensus testimonio, sine ullo rationis iudicio? Eadem et sensuum, et rationis obtusitate
Aristoteles, terræ, et simplicitatem, et duas attribuit qualitates. Terram enim, non esse corpus
simplex, xenxus offendunt omnes, imo mistorum corporum omnium, eam maxime mista esse
ostendunt. Tanta in ea intus et extra rerum est varietas, colorum, saporum, odorum, frigorum,
calorum, siccitatum, humiditatum, densitatum, raritatum duritierum, mollicierumque, et
aliarum similium passionum, quanta in corpore alio ullo quantumvis permisto. Et quam
ei frigiditatem tribuerunt, Aristoteles ademit postea, quatuor aut etiam pluribus a se scriptis
verbis, hisce.
ὑπάρχει δ'ἐν τῇ γῇ πολὺ πῦρ, καὶ θηρμότης.
“Est vero in terra multus ignis, et multa caliditas.”
Καὶ γαρ τὴν ἀναθυμίασιν διαφέρειν ἀναγκαῖον, καὶ τὸν ἥλιον, καὶ τὴν ἐν τῇ γῇ θερμότητα
ταῦτα ποιεῖν.
“Etenim exhalationem differre est necessarium, et Solem, et quæ in terra est, caliditatem ista
facere.” Et.
ῦσαντος τε γαρ, ἡ γῇ ξηραινομένη, υπὸ τε τῶν ἐν αὐτῇ θερμοῦ.
“Nam post pluviam, terra exsiccatur, ab eo qui inest calore.” Et rursus:
Καὶ τῶν ἐν αὐτῇ πυρὸς.
“Et eo qui in ipsa est igne.”