dimidio sunt sitæ. Tripolis, vero Africana in grado XXXVIII. Syriaca in gradu XVIII. Quis
item ferat duos illos Mediterranei quos recensuit fluxus, ab alterum ab ortu, occasu alterum, in
concursu, facere aquarum cumulum ad Lunæ perpendiculum. Id si verum esset, in medio
utriusque itinere, circa Melitam et Siciliam is fieret camulus, et eum nautarum nemo umquam
vidit, authorum nemo scripsit. At quo modo a Syria sex tantum horis MCCCC militaria ad
Melitam usque decurrat mare? totdemque retro recurrat. Idemque faciat is, qui ab Herculeo
freto, a Luna, ut loquitur, avehitur fluxus. Hæc enim distantia, MCCCC Pass. M. in sex horas
distributa, cuilibet horæ, CCXXXIII assignata forent decurrenda. At et qua acutie dictum est?
Hunc aquarum cumulum, ad lunæ fieri perpendiculum? Mediterraneum namque totum, circa
Cancri tropicum plusquam gradibus XI iacet. Luna autem, eius tropici limitem, excedit
numquam. Sed non minus acuta philosophatur, cum scribit. Suam ducem Lunam, suosque
amores, secutus Oceanus decurrit. Et quandiu obex nullus est, sequitur. Ubi retunditur obiectu
littorum, cogitur inde regredi. Flectitur autem maxime, ab eo littore quod pene orbem secat, a
terra deductum Laboratoris, ad fretum usque Magellanicum. Henc sententiam nos ita
perpendimus. Aqua a Lusitana ora, a sua duce Luna fluxum ad littora novi orbis horis sex
decurrit. Post quas ab eis reflexa, aliis sex horis cogitur in Lusitaniam regredi. At spacium
hoc, millium est quater millium ducentorum. Qualibet ergo hora aqua illa currens atque
recurrens. M. Pass. conficiet DCC. Quæ ridenda, et deridenda vetus hic irrisor, in suis
labyrinthis consarcinavit, quis ei amplius fidem præstet, in causis affluxus et refluxus
assignandis? Sed et illud non minus irridendum, dum asserit, Africana littora nostris esse
depressiora. Cur enim ab Italiæ tota ad meridiem ora, a Galliæ, et a parte Hispaniæ, mare
Tyrrhenum, Gallicumque illuc non confluit, nostraque littora non denudat? Quamvis etiam ab
eo credantur profundissima. Sed has insanias (ita ipse hic irrisor loquitur) missas faciamus.
Borrus porro, Maris fluxum, Luna ortum sequi ait, usque ad semicœlium. Inde vero
ea ad occasum tendente, mari refluere. Sed cur sub horizonte eodem ordine fluxus fiat,
causam refert in cœli partem, lunæ oppositam. Quæ cum nullo Lunæ tangatur lumine,
eadem tamen cum Luna marium movendorum vim habere asserit. Id vero minime omnium
est probabile. Nam si Lunæ id munus proprium esse docuit, qua ratione, rem a Luna longe
diversam, et pene contrariam, et cum ea habentem commune nihil, et ab ea loco
distantem longissime, easdem cum ea vires habere potest asserere? Sed et nullus est in cœlo
locus, qui secundum Lunæ cursum, non sit aliquando Lunæ oppositus. Totum ergo cœlum
easdem cum Luna habebit vires? Telesius vir ingens, qui proprii viribus ingenii novam cudere
est ausus philosophiam, quem ea de re, nos maxime admiramur, quæstionem etiam hanc,
omnium optime videtur persecutus. Mare inquit sui natura calidum, pronum est in motum,
quo et servetur, et obiectetur. Et quo Solis actionem fugiat, ne ab eo iusto plus solvatur in
vapores. Pars prior verissima est. Secunda hæc non placet. Cur enim omnia maria, ea fuga non
cientur? Cur aquæ dulces nullæ? Cum et tenuiores sint, et solutu faciliores. Sed et causa
hæc communis motibus maris omnibus est. Fluxus vero et refluxus propriam dicit esse,
quia Sol in mari ingeneret vapores, qui egressum molientes, a mari superposito prohibiti,
ipsum attollunt, et agitant. Idque vere et Autumno maxime. Quia medius Sol, plurimos
crassioresque educit vapores. Sed causam reddat, cur in Aremoricis, et Belgicis, quæ a
medio Sole longe distant, par æstus fit, ac in Taprobana, quæ equinoctiali et medio Soli est
subiecta? Et cur ibi tam magnus, ad S. vero Thomæ insulam, quæ eidem æquinoctiali
subiacet, non maior fit quam Venetiis? Aestate inquit, minor fit, quia Sol tenuissimos vapores
gignit qui facile elabuntur, et ipsum non attollunt. At et æstate, æstus hic æque attollitur, atque
alias. Hieme item, inquit minus, quia Sol languidissimus perpaucos ingeneret, qui sint mare
attollere impotentes. At et hoc falsum est, hieme æqualem aliis temporibus, æstum non fieri.
In Pleniluniis, inquit, maior, quia multa a Luna resiliens lux, multos educit vapores.
At quæ nam Lunæ lux resilit, in nostra maria, cum Luna est apud antipodas? In noviluniis,
ait, quia refrigerato ære, internus maris calor, se se colligens, valentior factus, plures facit