salsus factus, fluxum patitur, et refluxum, alter quiescit. Sed si salsedo, propria est marinorum
motuum affluxus, et refluxus causa. Cur non omnia maria, hosce motus duos sentiunt? Hanc
quæstionem persequamur. Mare Caspium, si verum sit non intumescere affluxu, et refluxu
detumescere, quod tamen in incerto est, ob duas id fuerit causas. Ob minorem scilicet aquæ
salsedinem, et ob ingentem eius profunditatem. Hanc secundam Ambrosius Contarenus
refert. Illam priorem, 80 flumina, quæ in illud, cum quinque lacubus non parvis exonerantur,
faciunt. Inter quæ ingentia, Ochus, Oxus ab oriente, ab occidente Cyrus, Araxes, qui 40 ostiis
in id influit, ab Aquilonibus Volga qui 72 ostiis, testante eodem Contareno, id mare
ingreditur. A quibus tot, et tam magnis necesse est ipsum dulcius reddi. Cui rei fidem facit
quod in eo Sturio, et Murena quæ dulces amant aquas, magna copia capitur, et quod ad littus
quoddam in salem sponte concrescit. Qui sal, dulcibus admistis aquis facilius cogitur. Probat
id salina ad Cythium quam diximus, ex aquis pluviis, et fundo salso. Et ubi salsa aqua admista
dulci, coquitur. Profunditas autem in causa est, ut novi spiritus, et vapores, cum Solis radii, et
Lunæ ad fundum non pertingant, vel nihil, vel minore copia, et viribus generantur, ii magna
mole pressi, neque se, neque mare superpositum queunt attollere. Mantiana vero palus si non
affluat, et refluat (nihil enim hac de re, a quoquam traditur) duæ hæ forte causæ fuerint in
causa. Vel tertia etiam hæc, quæ in Asphaltitæ certo comperitur, aquæ crassitudo nimia. Quæ
nihil in se mergi patitur. Et ob eius crassitiei gravitatem attolli nequit. Adde quod et
bituminosa est. Et ob id non amplius salsa, sed amara. Nos autem salsedinem causabamur, et
in Rubri maris sinu intimo, fit affluxus ob fundi salsitatem. In faucibus vero ab Oceani est
influxu. In medio vero, si non fiat, (nam et hoc quoque in dubio est) ab aquæ eius renvitate,
accidet, contraria, proxime dictæ, causa. Scribit enim Io. Barros, ex Io. de Castro
experimentis, eius aquam longe esse repertam tenuiorem, et Crystallo similiorem quam ea sit,
quæ extra eius fauces, in Oceano hauriebatur. Quam tenuitatem etiam eius perspicuitas
ostendit. Toto enim fere eo mari fundus clarissime conspicitur. Tenuitas autem hæc, et
paucos, et debiles tum vapores, tum spiritus gignit. Qui vel inde expirant, vel impotentes sunt
eam aquam sustollere. Mœotis autem, et Pontus, et Propontis, cur affluxum et refluxum non
patiuntur? Vel fluxum quidem patiuntur perpetuum, refluxum non patiuntur. Fluit enim
Mœotis in Pontum perenniter, ex altiore loco in depressiorem; Pontus itidem in Propontidem,
et hæc in Augeum eadem de causa. Quod et Aristoteles est contestatus. Refluunt vero
numquam, aut hæc in Pontum, aut Pontus in Mœotim. Ab inferiore scilicet loco in
superiorem, aquæ non fluere habent necesse. Ad hanc causam, addimus Moeotim a Tanai,
atque aliis fluviis effectam, necessario esse salsam minus. Signo id probamus. Quod
Sturionum, et Murenatum est feracissima. Hæc autem dulciores uti dictum amant aquas.
Pontus vero et ipse tales habet. Nam ex Arriani descriptione magna flumina recipit LII inter
quæ, Istrum, Hypanim, Beristhenem, Thanain, Phasim ingentes amnes, quibus eum dulcessere
est necesse. Vel salsedinem eius ita temperari, ut ea spiritus de se dare nequeat, quibus mare
intumescat, et qui forte gignantur, altitudine aquæ ita premantur, ut etiam opprimantur.
Strato quoquue dulcissimam esse aquam est attestatus. Esse autem Pontum
profundissimum, testimonio sunt Bathea, veteribus Plinioque cognita, vadis numquam
repertis. Et quod nunc habet agnomen Nigri maris. Nigredo autem maris a profunditate nautis
est, sicuti viriditas a brevitate. Propontis cum suas a Ponto habeat aquas, eodem dulcore
necesse est, esse præditas, et a propriis aucto amnibus. Si verum sit quod dicunt, Balticum
cum sociis Livonico, Finonico, Botnico, non affluere et refluere, profunditatem in causam
asserremus unam, quam testatur Olaus esse immensam. Et præterea, quia in ea maria, lacus
exonerantur dulcium aquarum LXXX flumina vero plusquam LX. Quibus dulciora necesse est
fieri, et facilius frigoribus conglaciantur, ut glacie quoque pressa, attolli nequeant, ac forte,
bituminosa in fundo sunt, quod succinum bituminis speciem, magna copia in littora
fluctibus convoluant. Sed mirius multo est, cur Tyrrhenum, Ligusticum, Narbonense, non
increscant, neque decrescant, cum et continua sint Africo affluenti et refluenti: neque magni in