ea amnes præter unum Rhodanum, neque multi excurrant. Quia tamen confessione
omnium sunt profundissima, quam ulla alia maria, hæc sola fuerit causa, cur non æstuent.
Hæc de maribus quæ non æstuant, cur non æstuent dicta sunto. Sed ea quæ æstuant, cur alia
magis, alia attolluntur minus. Quatuor sunt, maria quæ omnium maximæ attollantur. Unum,
quod Europam ab Herculeo freto in extera parte circunfluit. Quod Lusitanum,
Cantabricum, Aremoricum, et Gallicum, et Belgicum et Britannicum, et Germanicum, per
littorum partes nuncupant. In orbe vero novo Australis Oceanus esto secundus. Cambaicus, et
Indicus, quia continuati, esto tertius. Quartus is qui Taprobanam circuit. Ut a postremo
incipiamus, refert Plinius circa eam insulam mare interesse vadosum, senis non amplius
altitudinis passibus, esseque perviride et arboribus fruticosum, ut iubas earum,
gubernacula deterant. Et recentes authores aiunt, ob vada brevia, quotidie dilatare fines, mari
recedente. Quæ res ex Io. Barro fit clara. Ex qua historia et superiore, colligimus, sicuti quæ
maria ob profunditatem non intumescunt, ita quæ brevissima habeant vada, maxime
omnium intumescere. A contrariis enim causis, recta ratione, contrarii proveniunt effectus.
Illud addamus quod experientia docet, quocumque in loco, vel aqua, vel mare in canalibus, in
Syrtibus incurrens, iis impeditur, quasi ita ardentius factum concitatur, et citatius, et
velocius fertur. Ea velocitate maiorem aquæ vim secum trahit, et ea magis attollitur. Hac
eadem de causa maximopere turgescit, in Cambaico littore quia vada ita brevia sunt et
impedita ut in refluxu mare multa milliaria retrocedat, et fundus denudetur. Hoc ipsum, et in
Indico fit. Id ipsum referunt fieri ad Panamam in Australi Oceano, ubi recurrente mari per
duas leucas, et littora, et insulæ quædam denudantur, et Syrtes. Igitur ex tribus hisce littoribus
vadosis, certum fit mare plusquam alibi crescere in aperto. Idem eadem de causa fieri
existimandum in Europeo quem diximus Oceano. In quo constat, brevia esse littora, quamvis
minus, quam tribus illis, ideoque minus quam illa attollitur. Sed in Anglico canali, ubi
profunditas minor CXLIIII est pedum
in medio, cur tantopere intumescit? Certe in Belgio ex Sagri, aliorumque relatione, multa sunt
brevia, multæque Syrtes. Quod ad rem confirmandam facit. At si in medio, ut in littoribus
attollitur in causa fuerit, quod canalem magno impetu citatissimeque ingreditur, et obiectu ab
utraque parte littorum, cum dilatati nequeat, in altitudinem crescere habet necesse. Hic ergo
præter vada, duæ causæ sunt aliæ, impetus ab aperto ingens, et littorum angustia. Eædem
hæ causæ sunt, cur in arctis Selandiæ et Hollandiæ canalibus, et sinibus tres etiam pedes altius
attollatur, quia celeritate maiore, maiore copia ingressum, necessario assurgit magis. Ad
Bristolum in Cornubia, ob easdem angustias maiores, et brevia, et maiorem impetum, et
molem Oceani insequentis maiorem, ad sexaginta usque pedes intumescit. Et in Armorico, ad
S. Malo, ubi apertæ fauces in angustissimos canales desinunt, et defluxui recto Oceani
ingentis obiectos, etiam ad pedes increscit XC. Experimenta igitur hæc altitudinis æstus
docent, tres verissimas præter salsedinem, esse causas, vada brevia, et impetus Oceani ab
aperto, et littorum coarctatio, ubi sit profundior observarunt nautæ, ubi mare Syrtibus, et
canalibus cæcis, et quos vocant bancos fundi assurgentis, tum et velocius currere, et altius
insurgere, quia ipsis quasi superequitat. Ubi vero inter littora eminentiora et angusta arctatur,
velocitatem quidem intendit, sed non valde assurgit. Id in causa esse, cur in
fretis, Magellanico, Herculeo, Siculo, Euboico, currat velocissime, sed attollat parum. Quod et
nos in Ausserensi observavimus. At vero in Adriatico, in Ionio, in Aegeo, toto fere Africo,
parum intumescit, intumescit tamen. Id nimirum fit ad littorum, tum profunditatis, tum
æqualitatis proportionem. Nam sicuti profunditas magna in causa est, cur non affluat, brevitas
et inæqualitas cur magni fiant affluxus, ita mediocris altitudo, et æqualis, in causa necessario
est cur fiant mediocres. Idemque fiat, toto citetiore mundi novi littore. Sed in Mexicano sinu
etiam aquæ crassitudo, et gravitas, coadiuvat, ut parum tumeat. Tradunt enim, aquam totam
quæ eo sinu continetur reliquis esse crassiorem. Sed affluxus et refluxus quo nam fit modo?
Nautæ omnes aiunt, eum a mari ad littora venire, refluxum a littoribus ad mare. Horum uter