Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 396

ad fretum Herculeum perlabitur. Ommittimus, ingressus, flexus, et egressus, quos Ægæum,
per sinus Strymonicum, Singiticum, Thermaicum, deinde per Saronicum, et Corinthiacum
facit, diversos semper, sæpæque contarios. Non igitur, hæc tot maris motuum, ac tanta
diversitas, Solis motum semper imitatur, aut sequitur. Sed diversitatis huius, littorum positus,
et canales, et freta, et Euripi sunt causa. Et maris ipsius fuga a contrario, natura sibi,
perpetuoque insita. Sed magna apud veteres fuit, et anceps quæstio, utrum mare hoc nostrum
Mediterraneum a Ponto sit effectum, in ipsum per Byzantium Bosporum defluente, an vero
potius ab Oceano, per Herculeum fretum indeclivia Sardoi Siculique decurrente. Strato
quidem Physicus Peripati alumnus, existimavit Pontum aliquando exitu caruisse. Sed
fluminum multitudine ita auctum, ut vi exitum, qui est ad Byzantium sibi paraverit, et in
Propontidem, et Hellespontum, eruperit, et id mare effecerit. Et hoc iterum aucto, in Ægæum
aquam defluisse, usque in profundissima Creticum, Siculum, Sardoum. Sed videtur sibi
contraria dicere, dum ait, ab externo mari, ab Oceano nimirum, apud columnas Herculis
fretum porrupisse. Causam vero affert, quod externi maris aliud sit solum, quam interni. Quod
Strabo ex Stratone retulit. Plinius autem mare hoc nostrum ab Oceano ortum esse ait. Scribit
enim ita.
“Origo ab occasu Solis, et Gaditano freto, quam irrumpens Oceanus Atlanticus, in maria
interiora diffunditur.”
Et alio loco, aliorum recitat opinionem.
“Non est ommittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto. Qui maria omnia
interiora, illo capite nasci, non Gaditano freto existimavere, haud improbabili argumento,
quoniam æstus semper a Ponto profluens, numquam reciprocetur.”
Solinus vero priorem sententiam est secutus, Atlanticum æstum, in nostrum mare
dissidium immittere dicens dum a Solis irrumpit occasu. Dissidium hoc qua nos
conciliabimus ratione? Propontidem, et Hellespontium, et Pontum, et Moeotim, nullo modo
effici ab Oceano potusse, cum tamen inter Mediterranea maria videantur numeranda.
Quoniam nec Ægeum, nec mare aliud, per Abydenas fauces, in Hellespontum ascendat. Hæc
autem in inferiora, Ionium, Siculum, Sardoumque cum descendant, rationi est consonum hæc
a Ponto fuisse derivata, usque ad loca maxime declivia. Rursus cum Oceani fundus
altior Mediterraneo sit, rationi itidem consentaneum est, ab Oceano in decliviora Sardoi,
Siculique maris, aquas confluisse. Sardoum itaque, et Siculum, et a Ponto, et ab Oceano, sunt
effecta, non ab alterutro, sed ab utroque. Totumque interius mare, aquis utrorumque in
eundem locum confluentibus, fuisse in superficie complanatum. Si vero verum sit, quod iam
retulimus, et quod Gaspar Contarenus Cardinalis retulit, mare quod a Ponto fluit, ea quam
descripsimus littorum circuitione, per Africana, et Hispanica littora in Oceanum exit. Et quod
Gonzalus de Oviedo, scripsit, Oceani aquas, per Gaditanum fretum ingruentes, usque ad
Alexandriam Ægypti per eadem Africana littora procurrere, necesse fuerit, nautarum
observationibns quæstionem hanc permittere dirimendam. Nam si prior illa vera sit, falsam
erit hæc secunda, si vera fuerit hæc, falsa videatur prior. Non videntur enim contrario fluxu
utræque posse esse veræ. Vel si veræ sint, alteram necesse erit littora proxime lambere,
alteram vero a littoribus procul magis, illi non occursare, sed proxime attingendo, itinere
contrario eam præterire. Neque vero id est impossibile. Mare enim, præter eas, quas
recensuimus currentes, quæ omnes ei a natura videntur insitæ, etiam alias habet, partim etiam
ex utroque commistas. Quas huc conferre, a re preposita non fuerit alienum.
Nam inter eas vel syrtes, vel seccas, vel scagnos, vel bancos, vel freta, vel canales, et
promontoria mare varios edit motus, vel enim sunt incursus tantum, vel incursus, et recursus.
Vel sunt currentes, vel sunt quas vocant traversias, vel sunt vortices, veu vertigines. Hæc
explicemus.
Incursus tantum ille est, quando mare, intrat tantum, non etiam iterum exit. Qualem
dixere esse in Magellanico ab Oriente, in pelagus Pacificum.
1...,386,387,388,389,390,391,392,393,394,395 397,398,399,400,401,402,403,404,405,406,...411
Powered by FlippingBook