Probat autem hoc evidenti experimento:
Σημεῖον δ'ὅτι ἔλκει πλεῖον ὁ πεφυσημένος ἀσκὸς, τοῦ κενοῦ.
“Signum autem est, quod plus ponderat inflatus uter, quam vacuus.”
Non est ergo ær levis. At in his duobus levitas omnis continebatur. Nulla ergo est in universo
levitas. Ergo et gravitas omnis tollitur, contrario suo e medio sublato. Amplius, neque aqua
gravis ullo modo est, in sua regione, urinantes enim, et pisces, et homines nullam supra se
sentiunt gravitatem. At sentirent, si gravis esset, et gravitas tactu, aut pondere cognosceretur.
Quod si aqua gravis non est, in sua regione cur terra in sua regione erit gravis dicenda? Neque
enim in sua regione pondus ullum habet. Si enim haberet, nec cavernosa esset, in sua
chasmata, ac speluncas, tota caderet: nec faxa tantum virium haberent, ut tantum pondus
sustinere possent. Nullus ær, nulla aqua in cavitatibus subterraneis, reliqua aut esset, aut per
meatus permearet. Sed in se non cadit, ergo in suo loco non est gravis. At partes videntur
graves, quia cadunt. Verum est, sed cadunt a non proprio in proprium locum, ut toti scilicet
suo uniantur, et cum eo reintegrentur, non autem ulla id faciunt gravitate, exemplum autem
illud.
Οὒ γαρ ἐὰν τὶς μεταθῇ τὴν γὴν, οὗ νῦν ἡ σελὴνη, οἰσθήσεται τῶν μορίων ἕκαστον πρὸς
αὐτὴν, ἄλ'λὅπου περ καὶ νῦν.
“Neque enim si quis transponat terram, ubi nunc est Luna, ferretur unaquæque pars ad ipsam,
sed eo, quo et nunc.”
At quo modo id probat Aristoteles philosophus ingenio tam acri? Nulla ibi
adest probatio. Et si quæ est, circularis est, subnectit enim.
Ολως ὐπὸ οὖν τοῖς ὁμοίοις, καὶ ἀδιαφόροις, υπὸ τῆς αὐτῆς κινήσεως, ἀνάγκη τοῦτο
συμβαίνειν ὥςθε ὅπου πέφυκεν ἓν τί φερεσθαι μόριον, καὶ τὸ πᾶν.
“Omnino in similibus, et indifferentibus, ab eodem motu, necesse est hoc accidere. Itaque ubi
nata est, una aliqua pars ferri; et totum.”
Quo pars movetur, eodem movetur, et totum, et quo totum movetur, eodem et pars
movetur. Non ne hæc circularis est demonstratio. Sed quid nam rationi consonantius est,
partes ne ad totius moveri motum? An vero totem ad motum partium? Quod cæci vidissent,
Aristoteles non vidit. Aer sibi similis est, et a se ipso indifferens, suprema eius pars circulo, ut
aiunt sui, movetur, ergo et media, et quæ supra montes, proxima infimæ est, rotabirur. Quæ
est hæc falsitas, et absurditas? Flumen sibi simile est, una eius pars aggeres scandit.
Totum ergo flumen iiluc curret, nihilque ad mare alveo decurret? Oceanus Britannicus æstu
ingenti currit ad littora. Cur et Narbenensi, et Ligusticum in tra columnas non idem facit.
Quando ergo Aristoteles nullam probationem adducit, si terra apud Lunam esset, partes eius
non ad totum, sed huc ad medium ferrentur, et quas profert, vel dignitates, vel
argumentationes, partim sint circulares, partim falsæ, tota eius et sane prolixa de gravi, et levi
disputatio, et falsa, et frustatoria est, et terræ partium descensus, non gravitatis ratione ulla
fit, sed similis appetitu, et partium cum toto desiderio redintegrationis. Ergo et Geographorum
rationes omnes, quæ hinc desumptæ sunt, frustraneæ, et vanæ sunt, et inefficaces, ad terræ,
aut aquæ rotunditatem adstruendam. Nos vero de universi centro sermonem prosequamur.
Unum est universi centrum, a quo lineæ quantum possunt productæ, omnes inter se sunt
æquales. Ita enim ante alios omnes, vetustissimus docuit Zoroaster.
Κέντρον ἀφ'οὗ πᾶσαι μέχρις ἂν τύχον ἴσαι ἔασιν.
“Centrum a quo omnes usque quo contingat, æquales fuerint.”
Possunt autem lineæ, ex Geometrarum concessionibus protrahi in infinitum. Omnes
ergo quaqua versus, a centro in infinitum, productæ linea, inter se erunt, æquales. In quo sane
infinito spacio medium, centrum est. In hoc medio terram, uti vidimus, Conditorem collocasse
docuit idem Zoroaster.
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς. Terram in medio ponens. Quod medium etiam terræ centrum appellavit.
Ανωθεν διήκοντος δὶ ἀμπάξ ἐπὶ τὸ κατ'ἂντικρυ διὰ τοῦ κέντρου τῆς γῆς.