“Desuper penetrantis transuersim, in oppositum. Per centrum terræ.”
Itaque universi medium, et centrum eius, et terræ centrum eadem res, sunt. At terra
non gravitate sua ad centrum a principio defluxit. Sed a Conditore eo loci posita est. Γὴν δ'ἐν
μέσῳ τιθεὶς. Terram in medio ponens, nulla gravitatis coactus necessitate. Sed ut Hermes ait.
Καθῶς ἠτέλησεν ὁ νοῦς. Sicuti voluit intellectus, nimirum Conditor ille primarius. At cur in
medio posuit totius universi. Quia fæcem rerum longissime esse voluit a purissimis. Cum
enim omnes universi integrales, et partiales partes ex primo illo fluore sint constitutæ, Omnis
aut fluor, et putissimam habet partem, et mediam, et fœculentam, quæduabus illis subsideat,
Empyrei mundi feces, Conditor, non in unum effudit locum, sed huc, et illuc toto dispersit
cœlo. De cuius fecis partibus sunt, eæ stellæ omnes, quas veteres Astronomi, et obscuras, et
nebulosas nominavere; et eæ quas recentes nautæ Americus Vespucius, circa Antarcticum
polum observavit, quem magnum canopum vocat, sed fuscum; et nubeculæ illa duæ
quas circa polum continue volui Andreas Corsalius annotavit. Et maculæ illæ in eadem cœli
parte quas supra commemoravimus. Quæ quia crassiores cœli substantiæ nimirum, a priore
illa Empyria declinantis, et nigriores lucentes minus remanserunt. Ætheris autem, sub cœlo
positi, quia, et ipse fluor sit, et purissimas suæ naturæ habet partes, et medias, et fecosas, feces
Conditor, non effudit, non dispersit, sed in unam redegit Lunæ molem. Quæ tum densa, tum
obscura, nigraque maiore sui parte, nec ipsa luceat, nec lumini transitum præbeat. Et si qua
parte minus est fecosa, ea vel vix luceat, vel alienum tantum recipiat lumen, seu potius
reverberet, quia vero, et hylæus mundus suas habet partes alias quantum natura sua patiatur,
purissimas, aerem nimirum, alias medias, aquam universam, alias fecosas qui terra est. Voluit
Conditor Deus, hasce hylei mundi feces, uti omnium crassimas, et obscurissimas,
longissime a superis omnibus seponere, uti indignissimas, quæ cum aliis, non dico
miscerentur, sed qui puriores essentias, ne tangeret quidem, neque ab eis tangeretur. Itaque
terra longissime ab omnibus est seposita, ut longinquius non potuerit seponi. Atque hæc
quidem verissima, ut philosophica ratio dictat, causa est, cur terra in universi medio sit
collocata naturæ suæ nimirum spurcicia, non autem vel partium, vel totius ulla
gravitate. Cuius partes quamvis nobies, a terra sublatæ graves, quia manum nostram
deprimant, videantur. Universæ tamen terræ, graves minime fuerint. Nec gravitate deorsum
feruntur ulla, sed redintegrationis, et conservationis propriæ appetitu, et providentiæ ordine,
quæ nihil in universo permittit esse violentum. Et si sit, non sinit esse perpetuum. Nam
Aristoteles dixit, si æris pars aliqua, in locum tolleretur ignis, id vi fieret; et nisi impediretur,
ad totum ærem rediret, eius reditus deorsum, sed gravitas nulla, quæ in ære levi ut ipse docuit,
ei causa esset, sed propria conservationis amor, et Conditoris obedientiæ qui nihil extra
cuiusque locum quem a principio cuique tribuit, durare diu patitur. Si ignis illius Ocelliani,
atque Aristotelici sphæralis particula, in Lunæ orbem aut Solis, casu aliquo perveniret. (liceat
enim, et nobis casus fingere sicuti ipse terram ad Lunam sustulit) an putandum est, eam inde,
non descensuram? Certe ratio dictat eam descensuram. Sed nulla gravitate, quia levissimum
omnium ignis suo dogmatæ est. Qua ergo de causa descendet? redintegrationis sui totius,
quod ea mancum factum est, conservationis propriæ, Conditoris obedientiæ universi
perfectionis, de causa descendent. Multas ergo causas nos adducimus cur ignis descendat cum
Aristoteles nullam adduxerit, cur terra prope Lunam posita, eius partes ad medium ferrentur.
Terra ergo, cum in universi medio posita sit a Conditore, tamquam fex fœculentissima, huc
ab legata, dum in medio habitat, in proprio habitat habitaculo. In eoque, et
Conditori obedientiam præstat, et ad universi perfectionem, suas partes facit, et se ipsam,
suaque omnia conservat. At vero universi centrum, eum punctus sit, et indivisibile quid,
quomodo locus tantæ molis esse potest? Qui centrum terræ locum esse dixerunt, nec
quid centrum esset intellexerunt, nec quid locus. Terræ locus, non est centrum. Sed terra
locum suum circa centrum habet, ambit enim centrum tanto ambitu, quanta ipsa est, et verius
centri locus terra est, quam locus terræ, ipsum centrum. Sed quia centrum indivisibile est, in