experiuntur, quicumque ab Antiglis fortunatas eodem quo venerant itinere petunt, atque ob id
tres, et amplius menses in reditu consumunt, cum prius id spacium diebus 25 confecissent,
secundis scilicet hi, contrariis, et renitentibus illi, currentibus. At unde inter hæc duo capita
veteris, et novi orbis hæ currentes ingruunt? Unde nam aliunde, quam ab altissimo, atque
latissimo Oceano, qui inter Indicas insulas, et caput Bonæ Spei, et terram Antipolicam, et
Brasiliana littora interiacet. Ita sane est. Sed unde nam Oceanus hic vastus, impetum hunc
capit, qui partim per Magellanicum, partim inter duo hæc capita, veluti exoneratur? Sane
necessarium videtur, impetum hunc vel ab Indicis insulis innumerabilibus initium sumere, vel
in vastissimo suo ventre eum parere, et de se dare. Utrumque ex demonstratis ratio dictat, fieri
posse. Nam quia mare salsum sit, est etiam calidum, et quia calidum, est et spirituosum. Et
quia spirituosum in motu est perpetuo, et quiescere nescium, et impotens, ubicumque sit
locorum. Sed in latioribus locis, et in amplo pelago, manus sentiunt nautæ has currentes.
Motus enim omnis, et in stabili fit re, et in stabilis comparatione magis cognoscitur. Contraria
namque, stabile, et mobile, uti alia omnia contraria iuxta se posita, magis elucescunt. Et
testantur Hispani, quando in patriam redeunt, dum prope Antiglias quascunque versantur,
currentes illas facile sentiunt. Cum in altum sunt progressi, eas non animadvertunt. Sed
adversas tamen experiuntur. Temporis longitudine in regressu. Sunt ergo in alto Oceano,
antipolico, a se ipso genitæ currentes. Sed et ab Indicis insulis impetum etiam capiunt. Quæ
cum satis angustis fretis, iisque innumeris variisque sint inter se dissitæ, nullum est inter eas
fretum, quod suas non habeat currentes. Itaque miris modis perpetuo mare illud agitatur,
modo in hanc, modo in illam currens et recurrens partem. Ita ut et ab Oceano magno impetum
accipiat, et in eundem Oceanum, eundem impetum restituat. Iuxta axioma illud, in canales, a
maiore mari, fit influxus. Sed et in eandem partem etiam refluit. Quod Herculeum fretum
nobis declaravit ante. Itaque currentes hæ, cum inter insulas Indicas ab Oceano magno fiant,
in eundem etiam recurrunt, et ipsum commovent, et impetum eius innatum magnopere
coadiuvant. Antipolicus quidem Oceanus, a lava maiore, minore, Sumattra, aliisque
circumcirca positis aliquem impetum recipit. A Gilolo vero, a Vendenao, a Moluccis, ab S.
Lazari Archipelago. In mare Cinicum impetus idem fertur, usque ad Iaponas, et fretum
Anianicum. Fervet autem multo magis, in angustis fretis mare, tum quia parva eius moles,
calore et spiritu facilius agitatur, tum quia vicinas quas lambit terras, veluti contrarias fugit.
Sunt autem inter se contraria, liquidum, ut est ipsum. Et durum, ut est terra, et calidius ipsum
a terra fugit frigidiore. Itaque omnis eius agitatio, per fugam fit a contrario. Et dum
contrarium fugere semper nitatur, a contrario numquam fugit. Continua ergo fuga, et continua
non fuga angitur, et premitur, et agitatur perpetuo, et libens in alta maria se se in preceps dat,
ut in homogeneo latoque quiescat magis. Itaque ab Indicis insulis bifariam in altos Oceanos
duos, hinc, et inde, mare capit impetum altero ad nos, altero ad Iaponas, sed nostrum nobis
notiorem prius peragamus. Currentes ergo a medio Oceano antipolico, inter duo viride, et S.
Augustini capita ingressæ, ab hoc per littora, in arctos extenduntur, donec ad Os Draconis
veniant. Inde in ponentem tanto impetu precipitantur, ut nullus torrens, tam cito feratur. Quia
nimirum angustias octo tantum millium inter Margaritam insulam, et Cumanæ continentem
ingreditur; quas ratione fugæ suæ a contrario maximopere, horrens, in latius intro pelagus
præcipitatur, in magnum scilicet Mexicanum sinum. Cui cum ab Oriente prætensæ veluti
quædam perforata sepes, sint Antiliæ omnes, inter quasque duas, eædem currentes in occasum
inter Hispaniolæ littora, et continentem ruunt. tanto impetu, ut Columbus cum redire vellet
diebus 40 vix 70 leucas confecerit. Ac tota ea tam magni sinus longitudi ne usque ad caput
Iguerum, et Cotumelum insulam penetrant. Et cum finem nullum eius fluxus faciant, et exitus
non cernatut, multi existimarunt, per subterraneas cavernas, eas aquas in Australem Oceanum
pertransire. Verum tandem compertum est, in sinu intimo in Iucatana, ubi Campecce est, et
Cotocce, et caput Iucatanum, a quo ad caput S. Io. Baptistæ in insula Cuba non plura sunt
quam millia 45 tanta velocitate ad Arcton ferri aquas, ut nullus fluvius tam rapidus reperiatur.