ab intellectu, ab animo, a spiritu, in æthere ferti docuimus, planetas quoque eisdem causis
ferti, Solemque Lunamque, et sub eis ærem, quid miraculi est, mare, quoque pluribus natura
sua, non aliter, ac planetæ motibus cieri? Inter quos et affluxus sit, et refluxus? Ab intellectu
nimirum, ab animo, a spiritu suo. Sed cur, et dulces aquæ eisdem non moventur? Et hæ suos
motus habent, et his carere possunt. Neque opus fuit iisdem eas moveri, quando essentia
quæque proprias habet vires, et a propriis viribus proprias actiones, a reliquis omnibus
diversas. Neque enim in æthere, Sol, et Luna eosdem habent motus, et planetæ singuli, suos
habent proprios, quibus, et ipsi conservarentur, et mundi harmoniam concinarent, eamque
servarent. Motus tot talesque mari, easdem ob causas fuere necessarii, tum quia rerum pater,
iuxta Orphei sententiam, futurus erat Oceanus. Nihil enim sine sale fit. Sal sine mari non fit,
et dulces aquæ, dum in eo sunt, cum eo simul agitantur, quæ vero per terras, ab eo secretæ
vagantur, ab eo ortæ sunt, et eius sunt proles. Sed degeneres, sicuti, et quæ alios induerunt
sapores. Oceanus ergo ad rerum generationem, est a summo Conditore destinatus, ut patebit
postea. Dulces aquæ, ad earum nutritiones, et augumenta. Utrasque ergo has aquas, proprios
motus habere fuit necesse. Dulces, suos, mare quoque suos tot, quot recensuimus, perpetuum,
diurnum, et horarium de quo agimus, hebdomadarium, semestrem, menstrum, semiannuum,
atque annuum, nec non alios quos explicabimus. Sed proprietas hæc, tot motibus moveri, unde
nam est præter dictas? A causis duabus. Altera communi omnibus, fluiditate, a fluore
primævo orta. Altera propriissima mari, salsedine, a primævo calore originem ducente,
sibique insito. Salsedo igitur propriissima est causa, nulli alii communis natura, cur mare tot
motibus agiretur. Nulla enim dulcis, nulla alterius saporis aqua, tot agitatur; nulla affluxum, et
refluxum, de quo agitumus patitur, præter unam salsam. Salsitudo ergo motuum
arinorum proxima, et interna, et propriissima est causa. At hæc quo nam suo merito, qua ve
ratione? Uti ne est salsedo? Aut qualitate alia, qua sit prædita? Utroque. Nam uti salsedo,
calorem in se habet maiorem, quam dulces habeant. Et quamvis in omni humore insit spiritus,
ut ostendetur postea, et copiosior, et potentior, in salso est humore. A spiritu ergo hoc,
mari salso inexistente, uti a proximo instrumento, et intimo, mare tot motibus agitur. Inter
quos, unus est affluxus eius, et refluxus. Per hos motus, mare, quasi terrenus quidam æther,
æthereos stellarum imitatur motus. Idque merito. Siderum enim variis motionibus, in
Solem, vires, seminaque rerum uti ante docuimus, veluti confluunt. A Sole in Lunam
defluunt; a Luna in ærem, inque Oceanum influunt. Nam et ær, a Sole, a Luna, suos habet
motus. Oriente namque Sole, in aurora, lenis quædam aura spirare solet, veluti Solis nuncia, et
præcursor. Orto eo, eadem ad cœli plagas videtur eum vel præcurrere, vel sequi ad meridiem
usque, in eo, quasi requiescens aliquandiu sistitur; deinde resurgit. Et Solem usque ad
occasum comitatur. Quam rem nautæ familiarissimo norunt observatu. Quod et nos sæpissime
notavimus, cœlo sereno, et ventis maioribus tranquillis, quorum plagas, situsque mundanos, in
gyrum aura illa circuit. In Narbonensi, noctu, auram eandem Lunam sequi observavimus.
Imperium enim noctu Luna, Sol habet interdiu. A Luna ergo, et a Sole in mare astrorum
motus veluti imprimuntur, tum eorum quæ perpetuo, uniformique circumeunt mundum motu,
tum eorum, quæ variis multiplici busque feruntur. Qualibus, et maria feruntur, et Oceanus.
Sed suo modo. Nam illos quidem non assequitur, sed emulatur. Planetarum qua vocantur,
directiones, velocitates, retrogradationes tarditates. Stationes, stationibus quatuor dierum, suis
apogeos, elevatione, perigeos depressione. Horario Solis horas; Diurno eiusdem circuitum.
Hebdomadario, planetas emulatur, semestri, plenilunia, menstruo novilunia, semiannuo, Solis
per signa sex decursionem, perpetuo inerrantium stellarum imitatur motiones. Inesse autem
plures salsedini spiritus, multa docent experimenta. Dinado nec turbida fuerint, semper
bulliunt. Fece residente requiescunt. Fex autem salsa est. Sal ubi coquitur, plus alia aqua
fervet. Salina ad Cythium in Cypro, pluviali aqua repleta non monetur. Sole per æstatem,
fundum incalescente, bullas attollit, et in salem vertitur. Sed maxime omnium id confirmant
lacus duo qui ad Temistitanum sunt, alter dulcis, alter salsus, a dulci derivatus. Quia fundo