loco esse, quod spacium trinum est longum, latum, altum, minime dici potest. Est tamen
centrum in terra, non terra in centro, sed circa centrum. At vero, terræ centrum, cum universi
centro, eadem ne res sunt, an diversæ? Et a se invicem distantes. Hanc quæstionem Aristoteles
tetigit, sed eam prosequi ut videtur, animus ei defuit. Nobis facilis est solutio. Si terra ita
centro universi esset circumposita, ut ab eo, ad universam undequaque terræ superficiem
tractæ lineæ æquales essent, tunc utraque centra, una res essent. Sed non sunt æquales. Non
ergo idem erit eorum centrum. Non esse autem æquales eas lineas, sensus simul cum ratione
ostendit. Ratio si ad eandem vel circumferentiam circuli, aut sphæræ superficiem eandem non
pertingunt, necesse est non esse æquales, sensus autem ostendit, superficiem terræ non esse
sphæricam, nec talem qualis est in circulo circumferentia omnibus in partibus sibi similis.
Nam cum et Astronomi, et Geographi, et nautæ totius terræ circuitum, dicant esse
milliariorum 22500. Sphæricitatem eius multa impediunt. Pervana enim Planities, quæ a
loco, cui nomen Tunbez est, usque ad fretum Magellanicum per leucas 500 extenditur: quæ
2000 milliaria conprehendunt, non ne 11 fere totius circuitus pars est. At tanta superficiei
pars, cur respectu totius, insensibilis est dicenda? (Ita enim solent solvere) si 11 pars est.
Montes quoque qui ibidem sunt nomine Andes cum longiore tractu quam plana, protendantur.
Non sunt insensibiles putandi, toti terræ collati, si totius sunt pars fere decima. Taurus est
mons qui supra Rhodum initium sumens, ad extremos totius Asiæ orientales fines extenditur,
variis per partes nominibus insignitus, gradus 120 in longitudinem occupat quæ tertia est
totius terræ ambitus pars. Cur non dicetur longitudo hæc respectu totius, et sensibilis, et
momenti magni? Præsertim si latitudo eius adiiciatur, qui iuxta Strabonis computum,
stadiorum est trium millium, quæ in 375 milliaria reducuntur. Planities vero tota, qui ab eo
monte ad Scythicum Oceanum spectat, cum a Germania finibus incipiat, etiam ipso monte
longior est, cur non fere dimidia totius longitudinis pars dicatur, continens gradus 150. Si quis
vero ab universi centro ad Scythici Oceani superficiem ad Scythiæ planitiem, ad Tauri
cacumina trahat, quis eas dixerit esse æquales. Aliæ tres trahantur ab eodem centro ad maris,
ad plani Peruani, ad Andium superficies, quo modo æquales probabuntur? In Tenarife insula
media mons Pichus, est mundanorum montium omnium altissimus qui 72 milia cœlum versus
tollitur; circum eum plana sunt, a planis maris superficies depressior quis has lineas tres,
æquales esse dixerit? Quæ cum ita sint inæquales, quis sanus dicere audeat vel terram per se
solam esse rotundam? Vel aquam cum terra unum pangere globum? Dicunt, non
geometricum, et exactum; attamen, quantum fieri potest rotundum. At hoc quantum fieri
potest, nullo modo fieri potest, cum aquæ superficies, quam planissimam esse
demonstravimus plusquam terra in longitudine, ac latitudine pateat. Et terra ipsa de sex
longitudinis partibus quinque plana sit tota, quatuor vero aliis montibus gibbosa. Cuius ergo
terra figuræ est, si non est rotunda? Nullius certe regularis, non sphærica, non cubica, non
octædra, non dodecædra, non icosædra, non Pyramidalis. Sed multifariam irregularis, καθὼς
ἠθέλησε, ὁ δημιουργὸς νοῦς, qualem eam voluit esse, conditrix Mens. Ut ea varietate, et
potentiæ, et sapientiæ infinitatem in finita re exerceret; et plurimis ea usibus esse posset.
Causas ergo erroris huius maximi, terram cum aqua rotunditatem unam ponere, iam
deteximus, inde provenisse, quod putarent terræ, et aquæ se se partes ita pondere suo quæque
præmere versus centrum, ut dum omnes eo æquis viribus festinant, insimul totum
conglobetur. Quod nullum globum cum effecerit, vanitas est non conglobatæ, non sphærice
rei, centrum quærere. Multo vero maior vanitas ea est, quærere, an spharicæ rei idem centrum
sit, cum universi infiniti centro. Ut ergo tandem tam perplexas ambages solvamus, et rem
totam concludamus, dicimus, universum, quantumvis infinitum, centrum in sui medio habere,
circa quod terra sit circumposita, ipsamque universi centrum, continere, at proprium centrum
non habere, quod cum universi centro, nec idem sit, nec diversum. Hoc itidem, et aquæ
universi, partes per terræ hyatus, et chasmata dispersæ sunt, si non infinitis, certe huc atque
illuc innumeris. Ex quibus tot fontes, tot lacus, tot flumina diversissimis, distantis simisque