Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 290

et flamma sit, eam propriæ indidit materiæ, partibus scilicet tot, quot ipsæ sunt, fluoris illius
primævi, quem materiam corporum esse diximus omnium, densati et rarefacti tanta
proportionum varietate, quantum in sidereis lucibus spectamus. Similia namque apud nos
quoque fieri conspicimus. Et quidem quotidie, et in una eademque flamma ac luce. Lecythus
enim nostræ lucernæ ad quam hæc scribimus, dum ardet, ad imum unde flamma oritur,
obscurior est, quia olei materiam proxime sorbet, et ea intingitur. Altius evecta flavior atque
lucidior est. In summum dum assurgit, et inde in fumum abit, quia densatur ibi fumus veluti
ad subsidium sibi accurrens stipatur, in rubedinem magis tendit. Sæpe ad focum hyeme
sedentes, ex variis lignis aridioribus, minusue aridis, aut humectis magis, vidimus flammas,
cyaneas virides, flaventes, rubentesque, alias pallidas, alias obscuriores. Id sibi quisque
observare potest, ne rem fatigem, nimium manifestam. Id aut evenit, quia in his omnibus, non
unus est fluor, sed multorum varie temperatorum est commistio, et unusquisque pro sua
temperie, munus suum exsequitur. Simile sed purius est in sideribus. Quorum nullum
varia flamma lucet, sed singula atque omnia propria lucent flamma, varie a Conditore,
non quidem temperata, et cum aliis fluoribus permista, sed varie vel densata, vel rarefacta,
tanta equidem rarefactionis, et condensationis diversitate, ac pulchritudine, ut nulla in re
alia, et sapientia, et potentia eius sint magis admirandæ. Idque summa sui bonitate effecit,
quia rerum universitati id expedire, et perfectionem addere cognovit. Ad Antarcticum
vero polum lucentissimas omnium posuit. Quid vero in mentem venerit nostræ ætatis
Astrologo insigni, Clavio, ut diceret, in Polo Antarctico nullas esse stellas? Nisi forte
intelligat, in ipso Poli puncto. Namque Americus Vespucius qui quatuor navigaciones eo
peregit scribit.
“Cœlum decentissime exornatur sideribus quibudam, qui sunt nobis incomperta. Quorum ego
consignantissime memini, percensui fere XX tante claritudininis, ut apud nos Venus et
Iuppiter.”
Deinde addit:
“Propterea pro comperto habui, maioris esse magnitudinis quam autument mortales. Et in
primis Canopos tres conspicatus sum, duos claros admodum, tertium obscurum, et dissimilem
aliis.”
Et mox:
“Quæ vero ipsum (polum) ambiunt tria sunt, quæ figuram præ se ferunt trianguli orthogoni.
Quorum id quod medio loco visitur, novem gradus et medium circumferentiæ habet. Et ubi
hæc exoriuntur, a læva conspicitur Canopus Albicans, eximiæ magnitudinis, quod ubi in
medium cœli devenerit infrascriptam præsentat figuram.
His succedunt tria alia præclara sidera quorum medium, habet diametrum circumferentiæ
duodecim graduum cum dimidio. Et in medio eorum alter Canopus cernitur albus. Hunc
sequuntur sex alia conspicua sidera quæ claritate cunctis octavæ sphæræ sideribus præstent.
Quorum medium in superficie firmamenti diametrum circumferentia habet graduum XXXII.
Hæc astra concomitatur Canopus ingens, sed niger. Quæ omnia cernuntur invia lactea. Et ubi
ad lineam pervenerint meridionalem, infrascriptam referunt figuram.
1...,280,281,282,283,284,285,286,287,288,289 291,292,293,294,295,296,297,298,299,300,...411
Powered by FlippingBook