Empyrei essentiam constituentia elementa, penetrationem per omnia habent, ipse quoque
ratione recta videtur, habere eandem; et si per omnia, etiam per terram, usque ad centrum
penetrabit. Spacio namque terra tota constat; constat et lumine, colorata tota. Tota etiam
calore, ut ostendetur est interfusa, et fluore etiam sensibili, ære, et aqua, et liquoribus ubique
est perfusa, et interfusa innumeris. Si ita se res habeat, uti partim iam est demonstratum, et
partim ad sua loca demonstrabitur; nemini ratione recta philosophanti, iam dubium fuerit,
Empyreum, per æthereos tres mundos, perque tres hylæos usque ad centrum penetrare.
Sed illæ nos ab huius libri initio propositæ revocant quæstiones, an æther, ignis
sphæræ, aut æri sit continuus, et unus, et essentiæ sint eiusdem. Ad eas recto calle accedere
posse videmur, si essentiam ætheris prius expediamus. An eadem cum Empyreo sit, an alia?
Sane ostensum est antea Empyreum in fluore, et e fluore, calore, et lumino, blandore
ineffabili ardere, et flammarum corporearum primam, veluti incorpoream ipsum esse, et præ
tenuitate eius summa, invisilem. Si æther, in se ubi nulla sit stella, præ tenuitate flammam
visilem non edit, forte idem cum Empyreo fuerit. Ostensum enim iam est ætherem quamvis
Chaldæi ipsum in tres dividerent, non esse in tres divisum. Neque ullis superficiebus, aut
propriis, aut alienis, aut ab Empyreo, aut a se ipso in te distinctum. Sicuti ergo æther totus,
unum atque idem corpus est, quia superficiebus non disterminatur: sic quoque unum atque
idem, cum Empyreo est. Quia cum ipso continuus est, et nulla ab eo dividitur superficie.
Atque inde est, ut eiusdem sit essentiæ, earundem virium, earundem cum Empyreo
actionum. Flammaque et ipse sit blandissima, et tenuissima, et invisili, et transpicua. Ideoque
a Chaldæis iisdem, dictum est. Omne quod supra Lunam est, purum esse lumen, quod sit
ætheris, ac cœli substantia, ætheris inqueam illius, qui inter stellas interponitur. Nam astrorum
essentia, et ab eo est alia, et inter se differentiam habent essentia, uti paulo post patebit.
Distinxerunt autem hunc ætherem Chaldæi, in tres, non superficiebus, sed uti diximus,
naturæ eius feracitate, maiore, et minore. Quandoquidem in suprema eius regione,
numerus stellarum est pene infinitus, cædemque semper, eodem inter se distant intervallo.
Media, non nisi sex tulit, easdemque adhuc fert, inqua variis volitant cursibus. In infima vero,
non nisi unam, et colore, et aliis multis, ab aliis omnibus diversam. Sed si æther unum
idemque cum Empyreo, eiusdemque essentiæ corpus sit, qua de causa iidem Chaldæi,
dixerunt per tres æthereos penetrare mundos? Si per eos penetrat, naturæ ab eis est diversæ.
Nos ita dicimus. Necesse est, et ætherem, et Empyreum, vel differentis, vel eiusdem esse
naturæ; vel et eiusdem, et differentis. Differentis quidem sunt, quia Empyreus nullum apparet,
quod nos cernamus astrum ferre, ætherem ferre innumera. Eiusdem rursus, quia æther
iisdem quibus Empyreus constat elementis. Nullis terminis, nullis superficiebus
disterminantur, continui sunt, unum corpus efficiunt, illudque simplex, tenuissimum,
transparens, luminosum, invisile. Et eiusdem igitur, et differentis sunt naturæ. Modo
quæstiones ab initio positæ ad se nos vocant. Quando camera, fornix cœli vera fornix, vera
camera non est, sed uti est demonstratum apparens tantum; æther ut ita dicam lunaris
continuus ne est, cum inferiore, vel hypeccaumate, vel ære? Hoc quanta possimus animi
adversione expendamus. Aristotelem in adiutorium aduocemus. Is ita scripsit.
Εστὶ δ'ἐξ ἀνάγκης συνεχὴς πῶς οὒτος ταῖς ἀνωθὲν φοραῖς, ὥστε πάσαν αὐτου τὴν δύναμιν
κυβερνάσθαι ἐκεῖθεν.
“Est vero necessario, continuus quodam modo, iste (mundus) superis lationibus. Ita ut omnis
eius virtus gubernetur inde.”
Hac igitur positione utamur, et alia capite sequenti, in hisce verbis.
Τὸ μὲν γαρ πῦρ τῳ ἄνω στοιχείῳ, τῳ δὲ πυρὶ ὁ ἀὴρ συνεχὴς ἔστιν.
Ignis quidem, supero elemento, igni vero ær est continuus. Pro elemento supero, cœlum
intellexit, quod paulo ante, circulo ferri dixerat. Huic ergo, inquit, ignis est continuus, igni
vero ær. Ignem tamen hunc non ignem esse docet.