Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 276

In quo quidem exemplo solæ lineæ a medio oculo tractæ sunt inter se æquales. AD AE AF
Reliquarum nulla, vel hisce, vel aliis est æqualis. Tres enim ab oculo C ad fornicem protensæ,
CH CG CI et illis, et inter se sunt inæquales. Similiter, et tres aliæ BD BG et BK sunt et illis
omnibus inæquales, et sibi invicem non æquales. Si refugiant Astro nomi, quo consugere
sæpe solent, terramm universam respectu cœli esse veluti punctum, ex eo asilo eos
extrahemus. Respectus enim hic terrame ad cœlum, rem ipsam non variat. Non desinit terram
hoc respectu, ea esse magnitudine, qua est. Quæ magnitudo sane magnitudini cœli sua
proportione respondet, ut magnitudinem. Non aut, ut indivisibile ad magnitudinem. Sed et
hæc Astronomorum suppositio, eiusdem est farinæ cum aliis illis, quibus dicebant, cœlum
supra puncta polorum, et centri circumverti.
Finis Tercidecimi Libri Pancosmiæ
.
1...,266,267,268,269,270,271,272,273,274,275 277,278,279,280,281,282,283,284,285,286,...411
Powered by FlippingBook