præsertim oppositis, nisi ad motum variorum orbium in quibus sunt infixi, devehantur.
Nos vero negamus, planetas, aut in opposita, aut in diversa agi, sed videri id, non
cogitantibus velocitatem, et tarditatem eorum variam in causa esse, cur alius ante, vel retro
videatur, præcurrisse, vel recurrisse. Taiditatem autem, et velocitatem hanc, et motus alios
planetarum animi, atque mentes variis temporibus conficiunt, quia intelligunt, naturæ
rerum tunc ita expedire, et tunc se se ministros, summi Dei providentiæ, obsequentes
præbent. Hæc Astronomorum fixionis stellarum in cœlo strues, eis visa est validissima. Quam
nos nullo negocio deiecimus. Quæ vero figmenta, huic strui superedificaverunt
ostendere prosequamur. Eaque a memoratu vetustissimo ordine pergamus recensere.
Inter Græcos igitur Astronomos Thales, et Pythagoras primi omnium sunt habiti.
Ille ab Ægyptiis, hic, et ab his, et a Zabraco Assyrio, ea sapientia fuere imbuti. Sed Thaletis
liber de sphæra, videtur simul cum ortu, interitum sensisse, tam nihil de eo memoriæ
remansit. Pythagoras et eius sectatores, cum in eadem essent sententia stellas omnes cœlo
esse fixas, viderent tamen alias tarde, alias velociter moveri, has præire, illas retrocedere,
et quandoque stare loco, et alias ad nos quasi descendere, et maiores videri solito, iterumque a
nobis altius attolli, et videri minores, persuasique essent, stellas ipsas, per se eos motus facere
non posse, beneficio cœlorum in quibus essent fixæ, fieri sunt arbitrati. Ideoque ante alios
omnes memorantur, eidem planetæ orbem non unum, sed plures tribuisse, mundo eccentricos,
et in eisdem, orbes quosdam respectu maiorum exiguos, quos ea de causa
epicyclos nominarunt, in quibus planetæ corpus esset fixum, et ab eo deferretur. Post hos
viros Eudoxus, simul cum Platone in Ægypto apud sacerdotes Astronomiæ operam dedit; sed
eccentricos, et epicyclos risit, ipse plures mundo concentricos cuique planetæ assignavit
orbes, et ad XXVI numero adauxit. Callippus paulo post, concentricos, et ipse addidit
septem, ut omnes numero essent XXXIII quos deferentes appellavit. Aristoteles Callippi
amicus, his XXII addidit, quos revolventes nominavit. Quorum officium esset, ne deferentium
superiorum motus, ad inferiores perveniret, ne confusio inter omnes oriretur aliquas effecitque
hac additione, ut omnes cœli orbes numero essent LV. Sed hæc animi dubius protulit; dixitque
standum esse eorum sententiæ, qui exactius hæc fuerint contemplati. Sed hanc totam Eudoxi,
Callippi, Aristotelisque traditionem Hipparchus reprobavit, deinde Sosigenes multis
argumentis confutavit. Et Pythagoreorum Eccentricos, et Epicyclos in usum revocarunt. Quos
Ptolemæus est secutus. Qui cum vel rotos integros orbes, vel altera superficie eccentricos
fecissent, cum epicyclis, XXX confecerunt orbes. Quos tamen pro planetarum numero septem
tantum numerant quasi alii, horum essent partes. Ptolemæus vero præter hosce, octavæ
sphæræ, nonam superposuit. Eo quod sibi visus est observasse stellas, quas vocant fixas, non
perfectum circulum suo motu circumscribere. Neque ad idem redire punctum in ortu secundo,
a quo in primo quæque fuerat digressa, ut quasi in spiras circunduci viderentur, et spacio
annorum. C gradu uno ad latera moverentur. Qua ratione, XXXVI annorum millibus totam
istius modi complerent revolutionem, quam magnum annum vocavere. Atque ita duos octavæ
sphæræ motus esse conclusit, alterum diurnum in longitudinem, alterum hunc obliquum in
latitudinem. Sed eum vi alterius superioris sphæræ fieri existimavit qui esset nonus quia orbis
unus sui natura non nisi motum unum cieat. Sed Proclus, et ipse mathematicus ingens,
commentario suo in Timæum tertio, et hunc motum, et hanc sententiam confutavit. Tebitius
vero quidam Arabs, supra nonam sphæram, observationibus quibusdam suis persuasus,
decimum orbem supra nonum fabrefecit, et ipsum mobilem. Sed Aven Rois philosophus uti
habetur magnus, hæc omnia figmenta risit, et est conatus profligare, afferuitque non nisi octos
esse cœlos eosque concentricos omnes, et tot esse propter stellas eis infixas. Post hunc, alius
Arabs, nomine Alpetragius, sustulit, et ipse eccentricos et epicyclos, et octo cœlos, eosque
concentricos esse docuit, negavitque stellas fixas in spiras volui. Posuit attamen nonam, quæ
octo inferiores, tamquam anima, et mens universi, circumvolueret in occasum. Post hos vero
omnes nostra ætate, tres surrexerunt novæ de sideribus opiniones, valde tum a veteribus, tum