FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS,
LIBER TERTIUSDECIMUS
CŒLUM AN SIT UNUM.
Verum nos qui Astronomorum tot homocentricos, tot eccentricos, tot epicyclos, tot sydereos,
tot syderibus carentes, seu orbes, seu cœlos, uti deliria sumus ridere ausi, quid de nostro
ingenio, in hanc philosophiam afferre audebimus? Quod illi non rideant, et quod revera non
sit ridendum? Res forsan temere derisa, est nobis vel restituenda, vel compensanda. Utrumque
ut apparet perardui laboris. Sed est nobis labor omnis superandus, ne levitate animi, sed
veritatis studio, illa risisse videamur. Quid igitur agendum? Non assentiris inquient, in tot
orbes cœlum esse divisum? Id ne, ratione numeri, an ratione divisionis? Ratione equidem
utraque. Neque enim numerum cœlorum probamus. Neque cœlum esse divisum consentimus.
Unum igitur est cœlum? Unum profecto. Nam quod Theologi possent obiicere, in
sacris
Bibliis
, legi, cœli cœlorum. Aquæ quæ super cœlos sunt, et similia. Theologi iidem
facile diluunt, Hebraicam esse phrasin. Eo quod sacra lingua, singulari cœli numero careat. Et
semper plurali proferat. Itaque hos revereamur. Cum philosophis modo agamus. Non octo
esse cœli orbes, non plures contendimus. Unum tantum esse cœlum asseveramus. Illudque
integrum, et totum sibi continuum, in nullos divisum orbes. Id autem ex nostris demonstratis:
exque impossibilibus, quæ divisionem consequuntur, et absurditatibus aliis, in probationem
deducemus. Ac primo ex nostris fundamentis ita dicimus. Mundus corpus est. Id fatentur
omnes. Corpus omne, suis constat principiis intrinsecis, vel uti vocant elementis. Talia
principia, atque elementa corporum omnium, esse quatuor, et posuimus, et
demonstravimus. Spacium, quo trino, omne corpus constat. Lumen, quod corpora omnia se
ipso inficit. Fluor, qui corpora omnia constituit. Et calor, qui corpora omnia e fluore
constituta, et format, et vivificat. Hæc singulis suis locis omnia fient manifesta. Quatuor hæc,
ad extera, esse infinita demonstravimus, ad intera atque ad centrum esse finita. Spacium
universa occupat. Tria reliqua universum occupant spacium. Ad centrum omnia pertingunt.
Ad extera per spacium totum, quaquaversum extenduntur. In spatio hoc, e fluore per calorem
lumenque primum corpus probavimus fuisse constitutum, Empyreum mundum. Qui omnia
quatuor hæc esset. Quatuor hic totus essent Empyreus mundus, qui ea in se veluti
absorberet. Et illis sese, et constitueret, et nutriret, et conservaret. Et illa itidem in se aleret, et
servaret. Et mutua sese, et nutritione, et conservatione foverent. Et sicuti spacium sui natura,
et partibus et toto, est immobile lumen quoque et calorem, et fluorem universos immobilia
esse fuit necesse. Quo enim abirent? Et ideo Empyreum quoque esse loco immobilem est
necesse. Nullus enim locus alius superest, in quem transeat. Nam si moveretur, vel in se, vel
extra se moveri esset necessarium. At ut extra se abeat est impossibile. Locus enim nullus
est, ad quem moveatur, aut ad quem pervenire possit. Totum enim spacium occupat.
Spacium autem occupat omnia. In se vero cur moveatur? Aut quomodo? Partibus ne, an toto.
Non toto. Ubi enim in se, toti sibi locum inveniat? Non partibus. Quæ aut toti, et sibi
ipsis sunt similes: aut sunt a toto, et inter se dissimiles. At quomodo sunt dissimiles in
primæva Empyrei natura, quando adhuc nihil in eo aliud sit, quam ipse solus. Sunt ergo
partes, et toti, et sibi invicem similes omnes. Si similes, altera in alteram agendi nullas habet
vires. Si in se invicem non agunt, neque se se pellunt, neque se se trahunt, aut vehunt, aut
proiiciunt. Si hæc, aliæ non agunt, aliæ non patiuntur nullæ a loco sibi proprio discedunt. Si
nulla discedit, nulla etiam movetur, aut dimovetur. lmmobiles ergo sunt omnes. Immobilis
ergo totus est Empyreus, et ad extera, et ad intera ad centrum usque. Quod si forte rationes
demonstrent cœlum sive ætherem Chaldaicum. (nam de Orphico iam constat esse idem cum
Empyreo) esse Empyrei partem, demonstratum quoque erit, eum non moveri, eum esse
immobilem. Et si immobilis sit, non moveri in circuitum. Non moveri ab oriente, in