Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 263

abeat? Quæ tanta cœli fuerit vel ærea, vel plusquam centies millies ferrea, quæ tanta
commotione, non perfringatur? Non disperdatur. Si noluerunt nos credere, extra cœlum esse
vacuum, quod locum corpori possit dare, cur hæc tanto impossibiliora proponunt, et verissima
esse contendunt? Sed præter hæc, nos ab eis quæremus. Unde cœlo sit tanta vel ærea, vel
ferrea soliditas? Aristoteles enim situs, dum cœlos in figuram sphæricam conformaret, satis
molles esse confirmavit, quando sibi invicem cederent, et impressoris figuram reciperent.
Quid vero, si verum sit, soliditatem omnem, vel terram, vel terream esse, vel aqueam
concretam dicamus ne, in cœlo, et aquam, et terram esse? Orphei sane, et Platonicorum
maiorum sententiam iam antea retulimus, non hæc sola duo ibi esse, sed duo quoque reliqua
ærem, et ignem. Plotinum autem diximus, cœlum ignem esse statuere. Si hæc sola vera sit,
iam cœlum non est solidum. Si quatuor ibi esse, verum sit, non poterit ibi tanta esse soliditas,
quintam celeritamque perenni rotatione non frangatur. Aristoteles, a seipso, ut semper varius,
quintam quandam essenciam, ab elementis quatuor longe aliam, nullisque horum præditam
qualitatibus, cœlem esse asseruit. Sed qualis, et quæ, ea quinta essentia, neque aperuit,
neque aperire potuit. Sed qualiscumque tandem ea sit, tam mollem fecit, ut figuram
sphæricam sibi imprimi sit passa non difficulter, quod iam est ostensum. Sed et hac alia
methodo, rem eandem contemplemur. Cœli corpus, vel simplex est, vel mistum. Si dicamus
esse mistum, dicendum quoque erit, ex quibusnam sit mistum. Vel ex quatuor scilicet
omnibus elementis, igne, ære, aqua, terra, vel ex eorum sumitatibus, ac veluti floribus. At
Peripatus et Astronomi hoc ipsum negant. Omnia namque elementis mista, vel perfecta, vel
imperfecta in elementis habitare afferunt. Horum nihil illuc ascendere. Si vero ex nostris
fundamentis, est spacio, ex lumine, ex calore, ex fluore, tamquam ex communibus rerum
omnium elementis, cœlum dixerimus esse compositum, verum equidem dicemus, sed non
tanta posse esse duritie, ac soliditate, ut tam vehementi rotatu, non dispergatur. Si vero
cœlum, quod Chaldæi docuerunt, solum est lumen, lumini, nulla est soliditas, nulla durities. Si
vero calor aut ignes est, ut Plotinus contendit, absque ulla est, soliditate. Si vero fluor est
solus, quem Moses, aquam, Hermes forte, humidam dixit naturam, omni etiam caret, et
soliditate, et duritie. At qui hæc asserverunt, cœlum, non iam mistum corpus esse, sed simplex
crediderunt, et uti simplex considerarunt. Utrovis modo id sint contemplati, duri ac solidi in
eo, nihil compererunt. Si nihil in cœlo est durum, si nulla est in eo soliditas, nullam profecto
fixionem, vel nodorurn, vel stellarum potuit suscipere. Omnis enim fixio, ut sensus ipsi
contestantur, sit solidi in solidum, seu duri, in durum. Tales enim tabularum nodi sunt.
Hac ratione clavi, lignei, ærei, ferrei, in ligna, in lapides forte aliquos; in metalla omnia, in
terras varias figuntur; in carnes animalium, in ossa. Atque huiusmodi alia si quis reperiat,
fixionem fieri ullam, duri corporis, in durum corpus, eam fieri cognoscet. At cœlum nulla esse
potuit, aut potest esse, vel soliditate, ulduritie. Stellæ, quia ignes, quia flammæ sunt, ut mox
demonstrabitur nulla sunt duritie, nulla soliditate. Nulla ergo inter cœlum et stellas, aut accidit
iam olim, aut modo est, fixio. Neque igitur, stellæ, cœlo sunt infixæ. Neque cœlum stellis.
Neque cœlum stellas sibi fixas gerit, aut circumvoluit. Toto ergo errarunt cœlo et Philosophi,
et Astronomi omnes, qui stellas cœlo fixas, uti nodos tabulis esse docuerunt.
Finis Undecimi libri Pancosmiæ
.
1...,253,254,255,256,257,258,259,260,261,262 264,265,266,267,268,269,270,271,272,273,...411
Powered by FlippingBook