sola rotunditate sibi simile esset? Dixere alii ut Archetypo, unde prodiit simile esset. Ubi
nullum principium, nullus finis, sicuti neque in rotundo. Sed omnia ab Archetypo prodierunt,
cur non omnia rotunda? Itaquæ hæc retio etiam ab Astronomis est reiecta. Sicuti et illa, ut
omnia caperet. Potuit enim et ovali, et alia quoque omnia capere. Sed Aristoteles alia est
ingressus via. Perfectissimo corpori, perfectissimam convenire figuram. Sphæricam
autem, omnium esse perfectissimam in solidis sicuti in planis circularem. Quoniam eis,
aliunde addi nihil potest. Quæ perfecti est conditio. Rectæ autem lineæ, semper additio fiat,
ideoque imperfectionem semper sapit recta, et eæ figuræ omnes, quæ ex rectis fiunt,
angulosæ. Deinde alio argumento. Primo corpori, prima, competit figura. Hæc autem
rotunditas est, quia una constat, vel linea, vel superficie. Unum autem prius est, quam plura.
Recta autem plura est, quia additiones plures ei fieri queunt. Sed hac in re sophismate nos
fatigat, eo, quo de genere uno, in aliud transitur genus, a curvua linea, ad rectam. Et alio. Cur
enim, recta, una non est? Et ante additionem, et post additionem, si est continua posterior cum
priore? Nam si una non est, plures est, antequam addita ei sit alia. Non ne, et circulus fit
additione? Arcuum, et segmentorum tot, quot eum adimpleant? Sed cœlum cur dicit esse
corpus primum, vir ille, qui uti ostendimus, et sphæricitatem eius, a sphæricitate deducit
terræ, aquæ, æris, et aliorum, his superpositorum? Hac enim ratione, non primum, sed
ultimum fuerit corpus, superum cœlum. Deinde si rotunditas prima est figura in solidis, et ubi
ea sit, primum corpus facit. Non minus aqua corpus erit primum, quam supremum cœlum.
Aquam enim, et ipse sphæricam fatetur. Et terra quoque hac eadem sphæricitatis ratione,
primum corpus, erit, et non minus quam terra, ær. Et non minus ignis, quam ær, et non minus
orbis Lunæ, quam ignis, et corpus Lunæ, non minus quam orbis eius. Est enim Luna tam
rotunda, quam orbis suus. Idem cœteri sunt pianetæ, cum orbibus suis. Et stellæ aliæ, cum
slellata sphæra. Itaque si rotunditas primo datur corpori, XII ad minus erunt, æque prima
corpora. Elementa quatuor, cœli octo. Adde his, epicyclos, deferentes, eccentricos,
concentricos, seu Callipeos illos, et Eudoxios orbes, omnes erunt prima corpora. Si
planetarum, et fixarum corpora addideris, sine numero iam corpora prima erunt. Tam valida
fuit tantarumque virium hæc Aristotelis demonstratio, ut pro uno primo corpore, pene infinita
corpora, nobis pepererit. Euge. Quid illa perfectionis demonstratio? Eadem fœcunditate,
totidem, ac forte longe plura perfectissima parturiet nobis corpora. Non enim sola
octava sphæra, corpus perfectum est, quia ei aliunde addi nihil possit. Sed et septima, et sexta,
et quinta, et aliæ deinceps, tam sunt in se perfectæ, ut ad perfectionem sibi competentem addi
possit nihil, et eis nihil ad suam essentiam desit. Quid vero æri, ut ær sit, deest? Aut
quid aquæ, et terræ, ut aqua, et terra sint vel deest, vel addi potest? Lunæ quoque ut sit
Luna? Mercurio ut sit Mercurius? Veneri, ut sit Venus? Soli ut sit, quid aut desit, aut adiungi
potest? Sed eadem ratio, de planetis est reliquis. Eadem de singulis sideribus. Quid egent
re alia ulla, ut id sint quod sunt? Aut quid singulis superaddemus, ut ea reddamus
perfecta? Profectio, et quæcunque a natura, apud nos fiunt, ex elementis, ut creduntur mista,
non ne omnia, (nifi si quæque vel manca, vel monstruofa nascantur) sua nanciscuntur
perfectionem. Neque mihi quicquam forte deest, ut ego sim, sicuti neque alii ulli homini, aut
bruto, aut stirpi, aut lapidi, aut metallo? Aut aliæ rei naturali ulli? Tot ergo corpora in se
perfecta, numero superant, ea quæ prima esse ostendimus. Macte virtute Magnanime
Aristoteles qui tam feracem nobis parturisti philosophiam. Talia namque ut plurimum nectis
argumenta, ut plus reddant, quam tu promittas. Astronomi, alias de suo ingenio addunt
rationes, easque non paucas. Sphæra inquiunt circa centrum revoluta eundem semper occupat
locum. Quid vero tum? Nam et cylindrus, et conus, et ovum idem faciunt. Præter hoc,
necessitatem quandam, uti ipsi tibi persuadent, maximam addunt. Nisi cœlum rotundum esset,
impossibilia duo consequerentur. Alterum quod locus aliquis esse vacuus: alterum, quod
corpus esse posset, non in loco. Nam dum cœlum circumvoluitur, si angulare esset, anguli
eius, in vacuo exteriore (quod tamen ipsi non concedunt) locarentur. Et rursus anguli corpus,