duritiei proprius est iudex, cœlum non attingimus. At visu quo cœlum spectamus duo hæc non
iudicamus. Ad rationem ergo confugiendum, quia ipse uti verissima est usus. Eam de cap. IIII
libri de Cœlo 12. expromamus. In quo, postquam, ut sibi visum, probavit cœlum
esse rotundum, subdidit hæc verba.
Καὶ τὸ συνεχὲς ἄρα ἐκείνῳ. Τὸ γαρ τῳ σφαιροειδεῖ συνσεχὲς, σφαιροειδὲς.
Ergo et id quod ei est continuum, (rotundum scilicet est) melius dixisset contiguum. Subdit
deinde:
Ωσαυτως δὲ, καὶ τὸ πρὸς τὸ μέσον τούτων. Τὰ γαρ υπὸ τοῦ σφαιροειδοῦς περιεχόμενα,
καὶ ἁπτόμενα, ὅλα σφαιροειδῆ ἀνάγκῃ εἶναι. Τὰ δὲ κάτω τῆς τῶν Πλανηστων ἁπτεται τῆς
ἂνω σφαίρας ὥστε σφαιροειδὴς ἂν εἴη πάσα φορὰ. Πάντα γαρ ἅπτεται καὶ συνεχῆ ἐστὶ ταῖς
σφαῖραις.
“Similiter vero, et ea, quæ ad medium, horum. Ea namque, quæ a sphærico continentur, et
tanguntur, sphærica esse est necesse. Ea vero quæ infra Planetas sunt, contingunt
superiorem sphæram: ita ut omnis latio sit sphærica, omnia enim contingunt, et contigua
sunt sphæris.“
Hæc Aristotelis sententia est, quia supremum cœlum sphæricum est, id quod
proxime ab eo continetur, atque ab eo tangitur sphæricum esse necessario. Et ita deinceps
usque ad lunæ sphæram. Qua, in a philosophia ignis continetur. Qui ideo sphæricus. Ab hoc
aqua ideo sphærica. Sic enim paulo postscribit.
Λάβοι δ'ἂντις, καὶ ἐκ τῶν περὶ τὸ μέσον ἱδρυμένων σωμάτων ταύτην τὴν πίστιν. Εἲ γαρ τὸ μὲν
ὕδωρ ὀστὶ περί τὴν γὴν. Ὁ δ'ἀὴρ περὶ τὸ ὕδωρ. Τὸ δὲ πῦρ περὶ τὸν ἀέρα, καὶ τὰ ἄνω σώματα
κατὰ τὸν αὐτὸν λόγον. Συνεχῆ μὲν γαρ οὒκ ἐστὶν: ἁπτεται δὲ τούτων. Ἡ δὲ τοῦ ὕδατος
ἐσπιφάνεια σφαιροειδὴς εστὶν: τὸ δὲ τῶ σφαιροειδεῖ συνεχὲς, ἤ κοείνον περὶ τὸ σφαιροειδὲς,
καὶ αὐτό, τοιοῦσον ἀναγκαῖον εἷναι. ὣστε κᾷν διὰ τούτου φανερὸν εἴη, ὅτι σφαιροειδὴς ἐστὶν
ὁ οὐρανὸς.
“Accipiat vero aliquis, et a corporibus circa medium positis, hanc eandem fidem. Si enim
aqua est circa terram, ær vero circa aquam, ignis vero circa ærem. Et corpora supera,
secundum eandem rationem, continua quidem non sunt, tangunt tamen hæc. Superficies
aucetn aquæ est sphærica. Id vero quod sphærico continuum est, aut positum circa sphæricum,
et ipsum necesse est tale est. Itaque et propter hoc, clarum est sphæricum esse cœlum.“
An nonne hæc, primo circularis est ostensio? Qui a supremum cœlum est
rotundum, rotundat inferiora omnia, primo proximum, deinde reliqua usque ad aquam. Et
rursus: quia aqua rotunda est, ær qui circa eam positus est, rotundatur, et successive, orbes
reliqui ære superiore. Mirabiles sane, admirandi Aristoteles rationes, sibi invicem
contradictoriæ. Quærimus causam, cur Saturni cœlum sphæricum sit? Respondet Aristotelis,
quia conformatum est ad sphæricam primi cœli figuram. Qua ratione id, aut qua vi? Quia
continetur hoc secundum a primo, eique est continuum. Accipio. Sed necesse est, secundum
cœlum, primo vel cessisse, vel restitisse. Si resfitit, quo modo, ad illius figuram, conformatum
est. Ergo ei cessit, si eius, viribus ad suam figuram est conformatum. Si cessit ergo secundum,
mollius primo. Molle namque id esse docuit Aristoteles quod in se cedit. Si vere secundum
restitit, durius primo fuit, neque in se cessit. Qua igitur vi, sua ne, an aliena est conformatum?
Si sua, non opus habuit primi cœli circumplexu, ut sphæricum evaderet. Si aliena, ei cessit, et
opus habuit. Impressio primi, actio est, cessio secundi passio. Hæc molliciei est. Μαλακὸν
γαρ τὸ ὑπεῖκον. Molle enim est quod cedit. Primum ergo cœlum tantum habet duritiei; uti
possit mollitudinem secundi comprimere ita, ut illi sphæricam figuram indat. Secundum
quoque tantulum habet duritiei, ut hanc eandem sphæricam tertio imprimat. Atque ita singulos
orbes superiores usque ad lunæ orbem duriusculi tantum erunt, ut inferiorem sibi
proximum rotundum faciant. Atque ita fiet ut primum cœlum, omnium sit durissimum.
Lunæ cœlum, omnium sit mollissimum. A quo mollissimo ignis comprimitur in
rotundum. Ergo suo compressore mollior. Ær eadem ratione mollior erit igne. Ære