Πηγαῖον ἄλλον, ὃς τὸν ἐμπύριον κόσμον ἂγει.
“Fontanum alium, qui Empyreum mundum ducit”.
A quo proxime omnia et incorpora, et corpora sunt fabrefacta. Et a quo ipsi
mundo Empyreo lumen primarium est obvolutum. Et quo lumine, et calore eius cornice, iste
intellectus eum ducit. Hoc est regit. Non enim Empyreum duci, aut moveri putamus. Sed
stabilis permanet in loco, sicuti et lumen. Et quoniam illa Procli verba, quæ ad hanc
rem attulimus, videntur aliter sonare, sunt exactuis perpendenda. Sunt autem.
Αλλὰ τὴν μὲν ἕδρασον ὁμοῦ τῳ κέντρῳ. Τὴν δὲ ἐμβιβασάσας εἰς ταύτὴν, ὅλον τε ὅψει τὸν
κόσμον ἐν τόπῳ ὄντα, ἐν τῳ ἀκινήτῳ φωτὶ κινούμενον. Καὶ τοῦτον καθ'ὅλον μὲν
ἑαυτὸν ἀκίνητον, ἵνα μιμεῖται τὸν τόπον κατὰ μέρος δὲ κινούμενον, ἵνα ταύτῃ ἔλαττον ἔχη
τοῦ τόπου.
De duabus illis sphæris loquitur, luminis, scilicet et ea quæ ex multis composita est
corporibus Empyreo, Æthereis, Hylæis. Ait igitur.
“Alteram colloca simul cum centro. Alteram in hanc impone, universum videbis mundum in
loco quidem existere, et in immobili illo lumine, moveri. Et hoc quidem per se totum esse
immobile, ut locum imitetur. Per partes vero moveri, ut hoc minus habeat, quam locus.”
Quibus verbis dicitur locum mundi, hoc est spacium; et lumen ipsum replens, esse
immobilem: Mundum autem in spacio seu loco, et lumine positum, totum quidem esse
immobile, ut locum imitetur; per partes vero moveri. Empyreus cum sociis, ut totus quidem
est immobilis. Partes autem circundatæ, tres ætherei mundi, et tres Hylæi, moventur, et eorum
partes locum mutant. In ipso scilicet Empyreo, ut creditur circumvoluti. Nam et Theologi
nostri, et Astronomorum, qui ipsum pro undecimo orbe receperunt, immobilem esse, cœlum
Empyreum statuerunt. Sicuti autem ipse ex lumine, et ex calore, ignis et Empyreus est factus.
Sic ipsum in causa fuisse, canunt oracula ut mundus reliquus, Æthereus, et Hylæus, sit
conformatus. Nam de opifice cum loquerentur, aiunt.
Ποιητὴς, ὃς αὐτουργὼν τεκταίνεται τὸν κόσμον.
Καὶ γὰρ τις πυρὸς ὄγκος ἐην ἕτερος, τὰ δὲ πάντα.
Αὐτουργῶν, ἵνα σῶμα τὸ κοσμικὸν ἐκτολυπενθῇ
Κόσμος ἵνα ἐκδηλος, και μὴ φαίνηται ὑμενώδης.
“Factor qui per se agens fabricat mundum.
Etenim, quædam ignis moles erat alia,
hæc cuncta efficiens per se, ut corpus mundanum evolveretur,
Mundus ut manifestus, et non appareret membraneus.“
Ne scilicet omnis transpareret. Quæ autem alia hæc ignis moles erat, præter ipsum
Empyreum? Qui cuncta in inferioribus fabrefecit ita, ut apparerent manifesta. In summam
reducamus, et concludamus. Extra paternum profundum ab eo, primunn est difflatum spacium
in infinitum. Deinde in spacio lumen. Mox in lumine calor. E calore et lumine Empyreus
mundus, inferioris faber, fuit immobilis. Neque hic clamet Peripatus, entia sine necessitate
multiplicari. Summa enim hic necessitas est, uti spacium ponatur primo, in quo entia omnia
quasi in loco locarentur. Deinde ipsum lumen impleret, secum ferens rerum omnium
corporearum primordia, quæ in opus educeret per calorem, et in fluorem induceret, ex quo res
omnes formarentur. Multiplicatæ quidem sunt in Peripato, nulla cogente necessitate,
intelligentiæ illæ cœlestes, et primus motor. Et ea quæ supra primam lationem vitam degunt
beatam. Quæ quamquam ibi revera sint, attamen quia sine ulla ratiove, sine demonstratione
ulla, illuc sunt inducta, vere sunt sine necessitate multiplicata, sicuti, et materia illa sua prima,
et potentia, et privatio, et forma, et natura, et fortuna, et casus, et alia multa. De quibus
locis suis. Sed hæc Chaldæorum illa est philosophia, qua in Peripati maximus
Corypheus, Arabs Aven Rois dixit, ita fuisse aliquando perfectam, et absolutam, sicuti
tempore Aristotelis. Sed in hoc falsus, in illo verum pronunciavit.