Manifestum modo est, Deum non esse agentem univocum, nihil enim aliud cum eo
convenit, unde effectus eius est minor quam potentia. Quare non est necesse ut manifestetur
sua potentia in producendo infinitum, sufficit enim quod res assimiletur Deo, ut ens per
participationem. Ad tertium, dicimus, mundum continere omnia quæ faciant ad suam
perfectionem, et cum superius ostensum sit, spacium productum non posse esse infinitum,
similiter nec universum, ea etiam, quæ continentur nequeunt esse infinita, neque secundum
multitudinem, neque secundum magnitudinem; nec minor gloria ei provenit ex eo, quod non
datur infinitum quam si daretur, quoniam quod non est factibile, non erit ad gloriam
creatoris.