Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 257

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER DECIMUS
DE CŒLI ROTUNDITATE.
Sed nondum patuit, quo interstitio in parte supera ab Empyreo separetur; neque a parte infera
quo alio disterminetur, ab ignis sphæra, quam Aristoteles de Empyrei loco videtur infra
cœlum detrusisse. At forte, hæc palam fient, si discutiatur prius, an cœlum sit rotundum.
Verum cur discutiamus, quod tam Astronomi omnes, et philosophi fere omnes, pro comperto,
ac certo iam diu habuerunt, et adhuc habent? Id quamquam ita credant. quia Theologi magni,
et multi satis, Iustinus, et Basilius, et Ambrosius, et Chrysostomus, et Theodoretus, et
Theophylactus, et Procopius, et maxime omnium Lactantius, id ipsum pernegant, sunt nobis,
quam possimus exacte, Astrologorum, ac philosophorum, rationes examinandæ. Ac videtur,
nobis omnium maxime res hæc discutienda, qui cœlum, fluorem esse asseruimus. Fluor autem
sui natura videatur consistere non posse, neque ullis suis, et non nisi alienis terminis, a fusione
sisti posse. Neque figuram ullam, nisi qua ei a proximo indita fuerit, posse habere.
Rationes autem Aristotelicæ, quæ maxime visæ fuerant validæ, anteriore libro, nullarum
virium evasere. Itaque in hanc quæstionem est nobis ingenii viribus onmnibus incumbendum,
ut quo nos philosophicæ rationes deducant cognoscamus.
Dogmatis huius, cœlum esse rotundum, videtur Zoroaster, primus author fuisse. Dum
enim, septem mundos corporeos constitueret, cecinit.
Τὸν οὐρανὸν κυρτω χήματι περικλείσας.
“Cœlum curva figura circumcludens.“
Sed nobis, qui, ut sæpe iam diximus, nullis præterquam divinis authoritatibus, et
philosophicis rationibus, et experimentis philosophamur, non sunt hæc tam facile admittenda.
Et præsertim quod κυρτὸν χῆμα, curva figura, non illico est sphærica. Nam et conica, et
cylindrica, et ovalis, et alius formæ alicuius esse potest. Si universum mundum, quem nos
parte extera infinitum esse demonstravimus, sphæricum esse dicerent, nihil amplius ab eis
exquireremus. quia in infinito, omnes linea a centro ductæ, infinitæ sunt, ideoque æquales et
rotunditatem necessario in eo efformant, sed nullis, aut suis, aut alienis terminis
circumscriptam. Sed mundi partem intrinsecam, cœlum, nulla centri, nulla linearum æqualitas,
esse cogit sphæricum. At multas inquient Astronomi, adducemus ad id probandum rationes, et
experimenta multa, omnibus iam admissa, et credita. Quibus dicemus nos, si philosophi sint,
philosophice nobiscum agant, et rerum causas una vestigent. Eorum ergo rationes, revocemus
in examen, deinde experimenta perpendamus. Philosophantium, qui cœlum dixere sphæricum,
partim vacuo ipsum circundederunt ut Stoici. Alii circundederunt nihilo, Pythagorei, Plato,
Peripatus, qui extra cœlum, ne vacuum quidem videntur posuisse. Priorum, alii sphæricum
fecerunt, alii conicum, sicuti alii ovale. Posteriores omnes sphæricum. Rationes duas
attulit Timoeus. Ut sibi simile esset, ut omnes caperet figuras. Easdem has causas repetiit
Plato. Eis tertiam addidit, ut perfectissimum animal, omnia in se posset capere animalia
reliqua. At dicimus nos, cur non et cylindrus, et lenticularis reliquas non capiat figuras? Et
Ovum Zoroastro, et Orpheo omnes continuit Deos, hos eosdem qui intra mundum sunt. Sed et
quid oportuit, cœlum sibi simile totum esse? Quando, etiam si rotundum sit, sibi simile totum
non est. Quem enim lacteæ similitudo tam sibi dissimilis cum partibus cœli reliquis? Quæ
similitudo, diaphanarum partium cum opacis iis, quas veteres, et recentes Astronomi, in
obscuris sideribus, et nebulosis observarunt? Quæ item similitudo cum iisdem diaphanis
habent nigræ in cœlo maculæ ad antarticum, et nubeculæ eum cingentes? Quæ tandem
similitudo earumdem cum astris ipsis, non diaphanis ullis, fulgentibus fere omnibus? Et inter
hos fulgores, quæ nam est similitudo, cum tam variarum specierum sint, quot sunt ipsi. Cum
igitur, tanta sit in cœlo ingentium partium dissimilitudo, quæ necessitas ipsum cœgit, ut in
1...,247,248,249,250,251,252,253,254,255,256 258,259,260,261,262,263,264,265,266,267,...411
Powered by FlippingBook