autem compactionem vellet ipse significare alio loco expressit.
Επηξε δὲ καὶ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγκάσας.
Compegitque multum cœlum astrorum inerrantium.
Ignem ad ignem cogens.
Compegit inquit astra, ignem ad ignem coagmentando, et ignem cum igni
componendo. Quia scilicet anta ex eius sententia sint ignes. Ignem autem quis umquam
vidit uti nodum in tabula, rei ulli infixum? Hæc igitur astrorum fixio, ex Zoroastri dogmate,
nihil est aliud, quam ignis compactio, et coagmentatio. Quem locum si Chaldæi eius
successores, a quibus videtur, omnis Astrologia, in Ægyptios, ac Græcos derivasse, recte
intellexissent, nequaquam tradidissent, stellas cœlo esse infixas. Si tamen ab eis hæc
opinio venit. Sed fuerit hæc vel non fuerit Chaldæorum sententia, ad præseatem rem haud
multum facit. Res est ad suam naturam revocanda, atque ea discutienda, utrurn revera stellæ
sint cœlo fixæ, vel ut nodi in tabulis, vel alio modo ullo. Hanc igitur disquisitionem
ingrediamur, dicentes, Ætheris, sive cœli corpus necessaria divisione, vel liquidum corpus est,
vel solidum, vel inter utrumque medium. Hæc omnia membra discutiamus. Sano si
liquidum sit, uti poetæ quidam cecinerunt, ad fixionem omnem est ineptissimum. Quo enim
modo quis, vel fingere mente possit, in æthere ipso, ut videtur ære puriore, tenuioreque,
aliquid posse infigi? Quod perpetuo, undequaque arcte coactum vinciatur? in ære hoc
nostrate infimo, æris totius parte crassissima, quis unquam quicquam infixum vidit? Neque
etiamsi nebula interveniente fiat crassissimus? Quid dico in ære qualicumque, quando nec in
aqua, nebuloso ære, longe crassiore, et densiore, nihit vel a natura videmus infixum, vel
humano ingenio, aut artificio ullo infigi posse Oleum concretius est aqua. Lac, oleo, mel lacte,
pix melle: nihil tamen eis infigi potest. Neque enim hæc et talia, se ipsa ullis
terminis continere possunt, nedum alia contineant. Imo sit necesse, si consistere debeant, ut
ipsa a solidis corporibus contineantur. Si ergo nec ær, aut tenuis aut crassus, nec aqua,
liquida corpora, neque crassissimi humores, oleum, lac, mel, Pix, Bitumen, qui inter liquida,
et solida, naturam videntur tenere mediam, sibi infigi, solidiora corpora patiuntur, ita ut eis
manendi in se vim afferant, quid dicendum erit de æthere, si ære etiam purior esse
comperiatur? Si talis sit, quomodo, extima illa, quam putant sphæram, vel octavam, vel
nonam, vel etiam decimam in mundum Empyreum qui extra æthereum cœlunt est, non
effundetur? Quo modo, etiam ad nos non decidet, si inter liquidum et solidum sit medium?
Quo item modo, tam vehementi, ac citissimo rotatu, et tam perenni non dispergitur? Quo
modo ingentia tot corpora terra etiam, ut afferunt maiora, tam liquidum et inconstans, et
fluidum corpus vel paruum aliquando per æra ferat, haud multo post dimittit; illud decidit, et
suum locum petit. Follibus ær diverberatur; flatu etiam oris pellitur; illa ineffabili,
incogitabilique rotatu, atque perpetuo infixa rei ære tenuiori, permanebunt? Lapilli in aquam
iactus, in circulos eam dimovet innumeros, lapis tamen ille, ibi non figitur. Itaque cum
in liquidam apud nos rem, et in mediam quoque fixio nulla fieri possit, in liquido æthere
quomodo fiet? Quomodo in perpetuum perseverabit? Duobus ergo prioribus membris
nullo modo stellæ cœlo infixæ esse possunt. Tertio inquient possunt. Quia cœlum, non
liquidum, non medium, sed solidissimum est corpus. Quod Orpheus, et post eum Homerus
sunt testati, quando χάλκεον οὐρανὸν, æreum seu ferreum dixere cœlum. Hanc quoque
positionem consideremus. Suppurant Astronomi tantam est firmamenti in æquatore
velocitatem, ut hora una conficiat milliaria 42398437 cum dimidio. Quam celeritatem,
inquiunt, si apud nos, Avis aliqua nanciscatur, unius horæ spacio, totam sub æquatore
terramm 1884 vicibus circumvolabit. Et plusquam septies, circuibit, tanto tempore, quanto
una salutatio angelica peroretur. Quæ velocitas profecto, ita ingenii humani captum omnem
superat, ut necesse sit, eam iinpossibilem haberi. Attamen si vera sit, quæ nam ærei, aut ferrei
cœli soliditas tanta sit, ut tam rapida et continua vertigine non disrupatur, et in frusta non