neque volutari ea inquit, esse manifestum. Nam quod rotatur, volui oportet. At Lunæ facies
semper apparet non ergo voluitur. Non ergo reliqua voluuntur. Negamus utrumque. Facies
enim in luna non semper apparet. Et in coniunctione a nobis est avversa.
Sed esto, appareat semper. Quæ ratio hæc hæc est in reliquis, quorum nullum est
Lunæ simile. Et umbram in se nullam habent quæ in astris diversitatem substantiæ ostendat,
et volui possunt, et volutio non comprehendi, quia tota sint sibi similaria. In dissimili
ergo Luna, locum similitudo nullum habet. Sed sphærica, cur non sine volutatione, et
vertigine, possint moveri præsertim si sint animata, et super eodem sui puncto incedere? Cur
hunc tertium motum astris ademit, quæ actionis, et vitæ fecerat participia, ut animalia? Sed
ridiculum est absurdum quod subinfert. Naturam astris nullum ad motum dedisse
organum. Qui enim ipse in tanta distantia id recognovit. Sed et cur orbibus motum ipse donat,
qui bus nullum natura organum dedit ad motionem? Et si dedisset iam de orbibus non
orbes effecisset. Sed ratio eadem astris favet, quam ipse orbibus addit. Ideo res moveri, qua
sphærica figura sit ad motum utilissima. Astra enim et ipse sphærica vult esse. Et falsum est,
figuram hanc ad motum ad anteriora esse inutilem. Eadem enim utilitate in hanc
movebitur sphæra, qua in partes alias, quamvis ei nihil promineat sicuti quæ perse
moventur corporibus. At cur vel cœlum, vel astra animalibus nostratibus conferuntur?
æterna mortalibus? Simplicissima compositis? Sed huius viri hic mos in argumentando, omnia
confundendi, et de genere in genus contra leges suas transiliendi, est a nobis sæpenumero
profligatus. Sed non minus bella est totius huius quæstionis conclusio postrema, in qua scribit.
“Postea quam oportet cœlum moveri motu in eodem, alia vero astra non progredi per se,
rationabiliter utrumque fuerit sphæricum. Sic enim maxime alterum movebitur, alterum
quiescet”.
Quia ambo inquit sunt sphærica, alterum scilicet cœlum movebitur, alterum scilicet
sidera quiescent. Si sphærica figura alterum impellit ad motum, cur eadem, et alterum
admotum non impellet? Cur impellet ad contrariam quietem? Eadem causa eiusdem
respectu eodemque tempore contrarios. Aristoteli proferet effectus? Res tantopere, totiesque
ab eo reiecta, et confutata? Aristoteles ergo Astronomorum propugnator, et Achilles, tam
argutis tamque validis argumentis, Astronomis nihil profuit, nihil conclusit, vel orbes moveri,
vel astra non moveri. Cum tam magno igitur protectore, tam magno cœlorum numero,
tam magnis contra dictionibus, tam magna universi inversione, et perversione, tota hæc
tam magna Astronomiæ observatio, et scientia, rideatur, et derideatur.
Finis Duodecimi Libri Pancosmiæ
.