 
          ILLUSTR.
        
        
          MO
        
        
          AC REVER.
        
        
          MO
        
        
          HIPPOLYTO ALDOBRANDINO.
        
        
          S. R. E. CARDINALI
        
        
          ET SUMMO
        
        
          Pœnitentiario.
        
        
          
            Dum elegatione, tua Polonica HIPP. ALDOBR. quæ tibi fuit honorificentissima redires, et
          
        
        
          
            Ferraria esses transiturus, litteris Horatii Caponii, viri integerrimi, atque doctissimi, clientis
          
        
        
          
            tui, e Bononia sum admonitus, ut Marcellum Nobilem summæ eruditionis virum, sibique
          
        
        
          
            charissimum, adirem, eumque cognoscerem. Et eo intercessore, te et salutarem, et venerarer.
          
        
        
          
            Quod post quam nos adisti, libentissimo præstiti animo. Per humaniter me excepisti. Sed non
          
        
        
          
            licuit, humanitate, atque affabilitate tua diutius frui. Una enim tantum nocte, es apud nos
          
        
        
          
            moratus. Eas tamen mihi perire nolui. Memoria servavi. Et mihi ipsi in memoriam inde
          
        
        
          
            evocavi, te filium Sylvestri Aldobrandini fuisse viri, consilio, et prudentia singulari,
          
        
        
          
            Græcarum, Latinarumque litterarum, et iuris utriusque peritissimi, qui leguleiorum
          
        
        
          
            barbariem inter primos exornavit. Qui in Repub. summa fuit olim authoritate. Memini quoque
          
        
        
          
            te fratrem Ioanem habuisse Card. et Summum Pœnitentiarium, qua dignitate tu quoque nostro
          
        
        
          
            tempore, tuis summis meritis, es ornatus. Sed quod meæ erga te observantiæ primum caput
          
        
        
          
            est, in memoriam venit, Thomæ fratris tui, humanioribus litteris, et Græcis, et Latinis, et
          
        
        
          
            philosophiæ ornatissimi, meo satis diu, Patavii amicitia familiarissime esse usum, et
          
        
        
          
            Francisci Serfranciscii, qui tum apud eum vivebat, et si memoria non fallit, te quoque eodem
          
        
        
          
            tempore adolescentulum adhuc cognovi. Fratrem tuum postea Romæ, sub Paulo IIII vidi.
          
        
        
          
            Hæc recordatio, animo meo post discessum tuum, semper hæsit. Te semper hac fratris
          
        
        
          
            recordatione, mente gessi. Te semper toto animo colui, tibi semper summa sum ominatus.
          
        
        
          
            Quid si archani huius, atque animo meo sedentis cultus, testimonium aliquod, ex animo
          
        
        
          
            promam in apertum, et studiosis omnibus, nunc viventibus, et qui inposterum sunt victuri
          
        
        
          
            proferam quo intelligant, quanta te prosequar reverentia, veneratione quanta. Non solum ob
          
        
        
          
            ea quæ supra sunt a me commemorata, verum etiam, ob singulares animi tui virtutes, quæ
          
        
        
          
            nominis tui celebritate, non tantum aures meas replevit, sed hominum celebriorum omnium.
          
        
        
          
            Cum virtutes nomino, non unius generis intelligo virtutes, sed extra litterati vulgi
          
        
        
          
            consuetudinem, eas etiam omnes, quas a natura tulisti tecum; quas continua bonorum morum
          
        
        
          
            exercitatione, excoluisti, animumque tuum ornasti. Et quas civilium rerum, patris tui
          
        
        
          
            exemplis, rebusque agendis prudentia summa, tibi comparasti. Et quas rerum naturæ
          
        
        
          
            cœlestium divinarumque contemplatione es assecutus. Et quas nostra schola purgativas, ab
          
        
        
          
            affectibus passionibusque animi purgandis nominat. Et quæ his perfectiores sunt, quas animi
          
        
        
          
            purgati nuncupant. Tanto enim supra humanas perturbationes, audio animum tuum extulisti,
          
        
        
          
            ut fere sanctificatorias attigeris, quas procedente ætate sperandum est ita te tuas facturum, ut
          
        
        
          
            per eas, Deum ipsum attingas, eique iungaris. Has tritæ philosophorum schole non
          
        
        
          
            agnoscunt. Ex archana veniunt philosophia. Eæ, in te qui operationibus, factisque tuis eas es
          
        
        
          
            consecutus, sunt agnoscendæ, sunt celebranda, sed loco, et tempore commodiore. Nunc
          
        
        
          
            huiusce rei testificandæ causa, cœlestes nostros XIIII libros omnes, ab Æthere, usque ad
          
        
        
          
            Ærem nomini tuo consacravi, doctrina, authoritateque tua, eos a detractorum protege
          
        
        
          
            calumniis, et Marcellus Nobilis tuus, hac in re tibi esto comes, et mihi adiutor.
          
        
        
          Tibi Devotissimus
        
        
          Franciscus Patricius.