Sed his tam sibi non constantibus, quid facias? Verum et quomodo, se se invicem rapere
orbes possent, considerare debuerunt. Aiunt octavam sphæram, naturali motu suo diurno ab
ortu ad occasum rapere, secum orbes planetarum omnes, qui in contrarium nitantur ab
occasu in ortum. Naturali motui, non alius contrarius est; quam violentus. At violentorum
motuum, Aristoteles quatuor fecit genera, tractionem, vectionem, pulsionem, proiectionem. Si
raptus hic, nullus horum sit, quintum violenti motus genus erit. Si e quatuor sit, proiectio
quidem non est. Neque impulsio. Qui enim impellit, a se repellit, non secum defert. Tractio
vero si dicatur, et trahens, et tractum ansas habeat oportet, quibus tractoria in strumenta
accommodentur, qua trahant. At nullæ ansæ, nulla tracroria, vel trahenti cœlo, vel tractis
cœlis, a natura tributa. Omnes eis prominentias, et Plato, et Aristoteles negarunt. Ergo neque
octavus orbis inferiores trahere potest, neque hi ab eo trahi queunt. Restat, si e quatuor sit
aliquis, ut sit vectatio. Qui vehit, vel super se ut equitem, vel inira se, ut navis merces vehit.
Horum prior cœlo non dabitur. Dabitur secundus, quia octavum, intra se reliquos continet. At
nullis vel vector, vel recti præditi sunt prominentiis, vel ansis, ut eis vehi, vel queant vehere.
Raptus ergo hic quintus aliquis erit motus, adhuc ignotus, et nondum ab eius celebratoribus
explicatus. Donec eam explicent, nos eum, ut falsum, ererum natura, e philosophia
detrudemus, reducturi si quando explicabitur. Violentiam tamen semper sentiet, eamque non
perpetuam. Si igitur nullus est i cœlo raptus, et rationes nostræ cæteræ, et veritati, et sibi
constent, nulli orbes, seu rapti, seu raptores erunt in cœlo. Corpus ergo continuum et unum,
est ipsum cœlum, ipse æther. Neque ullis superficiebus, vel concavis, vel connexis est
divisus.
At inquient, saltem ætheris regio, in qua luna habitat, concavam ad nos habet
superficiæ. Nam et visus, id conspicere videtur, quando sereno ære, in cœlum suspicimus. Id
si ita est, qui eo loci, cœlo fecit superficiem, is idem eidem cœlo fecit in summo superficiem
convexam, et Empyreo concavam. Et intra eas, in orbes divisit cœlum. Sed cœlum, versus
nos cur fornicatum, et cameratum appareat, causam ante diximus. Ab oculo enim nostro,
tam quam a centro, visuales vel radios, vel lineas exire, et quaquaversus, recta extendantur
æquales esse, vel incuruentur post aliquod spacium, vel non incuruentur. Eadem fornicis
figura eadem de causa, nobis apparet in nubibus, quando toti cœlo sunt obductæ, imo
Horizonte, circum latera, in summo vertice. Quæ autem causa fuerit probabilis, ut nubes in
cameram vere formentur? Apparentia est hæc, et non vera fornix, non vera cœli, aut
nubium concava superficies. Tot enim fornices, tum in cœlo, tum in nubibus formantur, quot,
oculi, paulo inter se distantes, et sursum suspiciant, et circumcirca, visum voluunt. Figuris res
fiet manifestior subiectis. Sunto quinque oculi in plano eodem, modicum inter se distantes, ut
in sequenti apparet.
Quinque profecto fornices sibi quisque suam efformabit. Qua ex re, falsi sunt Astronomi dum
affirmant, e quocumque loco, hæmisphærium cœli conspici. Quemque locum, suum habere
Horizontem, nec non meridianum. Et punctum verticalem. Hæc omnia namque ad fornices
oculi cuiusque, et non ad cœlum referuntur. Nam si cœlum fornicatum esset, unicam haberet
fornicem. Quod si esset, non omnes lineæ, a cuiusque oculi protractæ ad fornicem essent
æquales. Quæ res hoc alio manifesta fit exemplo. Unius fornicis, oculorum plurium.