et non ab ulla eorum in cœlo fixione venit. Quia animalia sunt, et quidem divina. Animo
scilicet, et ratione, et mente prædita. Et quia sunt, vitæ, et actionis, ut reliqua animalia,
participia. Quod apertissime Plato et Aristoteles docuere. Sese ergo movent. Et eo motu errare
nequeunt. Et per suos motus regunt reliqua. Tum quia conditor eorum Deus, spiritus et ignis
uti Hermes vocat, eum situm ordinemque et motum eis ab initio indidit. Et in posterum
permisit, uti circulo revolverentur. A quo impulsu, et permissione, neque opus habent
recedere, neque a Conditoris voluntate discedere. Hæ igitur, et plures, et potiores
sapientissimorum hominum, causæ sunt quam ulla, Astronomorum infixio, cur stellæ eas quas
diximus apparentias edant. Temere autem huc illata est maior vis, in maiore stella. Nihil enim
ad rem facit. Tam enim minima, quam maxima, propria sibi habet, et animum, et vitam, et
mentem, et actionem, et proporcionatum sibi vectorem spiritum. His nostris rationibus, non
solum hæc prima astronomorum, sed et reliquæ omnes, quas afferunt, pessum eunt. Eadem
enim opera, secunda eorum soluitur ratio, per quam aiunt. Stellas iuxta polum Arcticum,
uniformiter circa ipsum continue moveri, describendo circulos, in eadem semper et a polo, et
a se invicem æquali manere distantia. Voluit enim Conditor ab initio eas ibi esse. Neque
locum mutare umquam. Quia scilicet ita rerum expediret universitati. Et ipsæ rationali animo,
et mente ab eo donatæ, non errante, motum suum eodem loco exercent perennem. Sed
videntur Astronomi, astris observandis nimium intenti, idem passi, quod in Thalete ancilla
risit sua. Qui ea quæ ante pedes essent, non animadvertisset. Videre Spartani, videre Thebani,
videre Athenienses, videre Macedones, videreque Romani, ordines exercituum suorum, recta
regula institutos. Qui quamvis ex hominibus constarent, quorum voluntates, et animi pavores
sunt mutabiles, attamen singuli milites, a loco, in quo a Lochago, a Centurione suo erant ab
initio locati, stando, incedendo, revolvendo, circumvoluendo, pugnando, non dimovebantur.
Quid dico de hominibus, qui rationis sunt præditi? Quando videmus grues, quæ ratione
imitamen habere videntur, dum per æra longum iter volant, ordinem ad amussim, et
constituere, et servare, et restituere. Elephantorum, et Cervorum greges, ordinatim ducem
sequuntur suum, Thynni in mari, et Pelamides et alia quædam piscium genera, ornatissime
natant, et sua itinera peragunt. Quid igitur boni Astronomi dubitarunt, ne mundi ordo in Chaos
reverteretur, si stellas uti clavos in tabulam, cœlo non infigerent? Aut eas inanimes potius
quam animatas cogitarent, et rationales, et intellectuales? Aut timuerunt, earum animos in
flammis illis combustos iri, et vivere non posse? Et eis memoria excidit, et Pyrausta, et
Salamandra? Fatuitates profecto sunt hæ, et non mathematicæ aut philosophicæ, vel
observationes, vel argumentationes. Tertium experimentum, recentior quidam affert, vix quam
vocant lacteam, quæ uti credunt, est infinita minutarum stellarum multitudo. Eam totum
cœlum circundare aiunt. Cuius motus regularis ab ortu in occasum, ad motum cœli efficitur.
Ratione eadem nimirum, quia per se moveri, inquit ille, nequit. Et nos rationibus iisdem,
stellas illas, si stellæ sunt, quæ lacteam conficiunt, dicimus animis rationalibus, et
intellectualibus, a Deo Conditore esse præditas, et spiritu vectore, in gyrum volui. Tam facili
responso, invictum ut putat argumentum, eluimus. Is idem author, quarto experimento in idem
nititur; quod scriptum sit a quodam Pervanæ habitatore. Prope polum Antarticum nigrorem
quendam, plerisque in locis cœli apparere ac si cœlum quodammodo esset perforatum. Quos
putat rariores esse cœli partes: quæ simul cum aliis stellis ab ortu in occasum uniformiter
ferantur. Quod sieri non posse existimat, nifi ii nigrores uti stellæ in cœlo sint infixi. Huic
dicimus primo. Neque Americum Vespuccium, neque Andream Corsalium, neque alios
nautas, qui diligentes res Antarctici notarunt, ullam de his nigroribus fecisse mentionem. Sed
sunto ibi, Astronomi omnes, farentur in cœlo, nebulosas stellas esse quinque obscuras novem.
Non est igitur mirum, si nigrores ii stellæ quoque obscuræ esse dicantur. Et iisdem animis suis
et spiritibus sicuti et aliæ citcumferri. Quam aut rationem pro Achille suo producunt est
omnibus ridenda magis. Aiunt videri planetas, contrariis octavæ sphæræ, moveri motibus.
Non posse, aut corpus ullum idem numero, eodem tempore diversis motibus cieri, et