corpus necessario, quando terminos corporum nullos habent. Sed si dicatur, cœli aliquam esse
tunc iisdem quæstionibus perquiremus. A se ne eam habet, an ab alio? Si ab alio dicatur,
authorem rogabimus exhibeant. Conditorem, rationibus allatis minime proferent. Neque
Empyreum. Quia nullam habere est modo demonstratum. Par cœlo nullum habent. Inferius
nullam tanta vi afferre possunt. A se igitur habebit, si modo habet. At cœlum corpus aiunt esse
simplicissimum. Si simplex, necessario similiare. Unde ergo illa superficiei ab alii partibus
dissimilitudo? Si authorem proferre non habent, nulla ergo in cœlo versus Empyreum est
sufficies, qua ab eo disseparetur. Quod si ibi nulla est, cur intra cœli corpus, tot concavas, tot
convexas, tot eccentricas, tot concentricas et philosophi, et Astronomi confinxerunt? Nimirum
ab astrorum, a Planetarum latione. At profecto unum est mare. Per id unum pisces
omnes, pusilli, ingentes, medii natant, et maria tranant. Unus est ær. In eo aves omnes, susque
deque pervolant, et magnas eius regiones transvolant, ignes magni, maioresque cometæ,
quin et nubes ingentes idem faciunt, nullum inde sequitur impossibile. Ignem videbant
natura sua, mobilissimum esse, id etiam docuerunt. Per æra varios ignes cernebant ferri:
sidera esse, luce, ac calore, igni soli, rei nulli aliæ, esse similia, cur vel ignes, vel ignibus
simile aliquid esse sidera, ut crederent induci non potuerunt? Cur qui sidera ignes, Plato,
Anaxagoras, Heraclitus, Zoroaster, esse, et fassi sunt et docuerunt, eis motum, et non cœlo
invisili tribuerunt? Si per eorum motum, scissionem timuerunt cœli, timor is vanus fuit
profecto. Nam et aqua, et ær, ad motum corporum alie nigenarum scinduntur, et tamen natura
non pessumit, universum salutem, suam non ammittit. Sed et illa impossibilia pro certis,
eos habuisse, an mirandum, an miserandum, an ridendum magis fuerit incertum habeo.
Cœlum primum, corpus immensum, et quo non aliud maius, super duobus polorum
indivisibilibus punctis, tam pernici rotatu circumverti, dogmatum suorum penitus obliti.
Docuerat enim Aristoteles ante, omnem motum super magnitudine cieri. Poli nulla sunt
magnitudo. Docuerat Hermes oem quod movetur, in maiore aliquo moveri. At cœlo
primo, corpus maius nullum posuere. Circa centrum, inquiunt cœlum circumnoluitur. At et
centrum faciunt indivisibile. In suis ergo dogmatibus, nec ipsi persistunt, nec possibilia
docent. Nam et Planetis, et eorum eccentricis, et epicyclis, polos alios, quibusque suos, et eos
etiam indivisibiles, nulla necessitate, largitate superflua donaverunt.
Sed et illud non minus est impossibile, persuadere contra sua dogmata conantur,
orbium superficies, esse contiguas quidem, sed non continuas, admittunt tamen inviti, et
ignari ex suis positis, esse continuas. Aiunt enim. A centro trahatur linea, per orbem lunæ
usque ad intera orbis Mercurii. Tunc necesse est, eam lineam, et convexam superficiem orbis
lunæ, et concavam, Mercurii tangere, in punctis indivisibilibus. Tunc duo illa puncta non
concedunt esse separata, sed simul utrumque coincidere, et ratione quidem duo esse, re aut
vera esse unum, quoniam se se tangunt, secundum se tota. Nos vero dicimus, si duo, unum
facta sunt revera, ratio duorum, nihil amplius in ea habet iuris, sed unum sunt omnino. Si
unum sunt, continua faciunt utramque in qua erant superficiem. Docet namque Aristotelis.
Συνεχῆ μὲν ὧν τὰ ἔσχατα ἓν. “Continua sunt, quorum extrema unum”. Ad horum punctorum
instar duæ quoque illæ superficies, in quibus duo illa erant puncta, e duobus una facta est
quia simul cum punctis, et ipsæ conciderunt. Erant aut, quæque earum, sui orbis extremum. At
quorum extrema unum sunt, cointinua, et non contigua sunt. Orbis igitur lunæ, connexa
superficies, cum concava Mercurii, coincidentes; una fiunt, et orbes suos necessario
continuos, et non contiguos faciunt. Unus ergo et continuus orbis est, quiesante duos esse
asseturabant. Eadem demonstratio est de reliquis. Omnes ergo cœli orbes, quoquot posuerunt,
continuum, et unum corpus sunt, suis met rationibus, sibi ipsis contrariis. Ergo cœlum non
est in octo, aut plures orbes distinctum. Sed unum continuumque corpus est, volentibus, et
simul nolentibus, et Astronomis, et philosophis. Sed et illud non considerarunt, quando
octavam vel superiores sphæras, rapere inferiores docuerunt. Raptus hic, et nomine, et re,
violentus est? Violentum aut nullum est perpetuum. At raptum hunc, perpetuum esse volunt.