factus. Sicuti is qui circa terram, ær, etiam si humidior, et veluti, ut ait ἀλμὶς vapor sit factus,
desinit ob id ær esse. Igitur Aristotelis sententia, quamquam inconstanti, totum id quod a terra
usque ad cœlum est, unum est æris corpus, per partes, qualitatibus tantum a se toto differens.
Id et nos probamus, sed ille cœlo eum facit modo continuum, modo cum suis contiguum,
nullam tamen causam, nullam rationem, aut huius, aut illius affert nullo signo, nullo
comprobat argumento, aut experimento. Nos vero quid ad id dicemus? Ær hic totus idem ne
cum cœlo corpus est, an ab eo corpus aliud? Sane perardua est quæstio, et quod nos sciamus,
a nemine vel tacta, vel tractata. Est tamen aliquid de ea dicendum. Et Aristotelico utendum
monitu.
Περὶ τῶν ἀφανῶν τῇ αἰσθήσει, νομιζῶμεν ἰκανῶς ὐποδεδεῖχθαι κατὰ τὴν λόγον ἐὰν εἲς τὸ
δυνατὸν ἀναγάγωμεν.
“Eorum quæ sensibus non sunt manifesta, putemus sufficienter esse demonstratum secundum
rationem, si ad possibile deducamus.”
Ær igitur infimus, terræ circumfluus et aquæ, vaporosus est, et quasi aqueus. Nullo is vel
superficiei suæ propriæ interstitio, vel alterius corporis interventu, a media quæ vocatur æris
regio separatur, neque media hæc regio ab infima est segregata. At neque media hæc,
ab hypeccaumate calido illo, et sicco est seiuncta. Nulla enim talis seiunctio, vel apparet, vel
ratione ulla est demonstrata. Si ita sit, unum et continuum, et eiusdem sunt naturæ corpus. Et
si quid differant, qualitatibus different solummodo. Unum autem esse totum hoc corpus, his
argumentis ducimus. Quod nulla in eo separatio cernatur. Totum sit fluidum. Totum enim
nubibus, imbribus, nivibus, aliisque vel decidentibus, vel pervolantibus locum
cedit, iterumque in se coit. Et in supero hypeccaumate, cursibus igneum diversorum,
caprarum, trabium, cometarum, aliorum plurium, eodem modo cedit. Si enim resisteret,
transcursus hi non fierent. Totus ergo est liquidus. Totus simplex, totus tenuis, totus rarus,
totus diaphanus, ac sorte invisilis, nisi quatenus diaphani tatem esse visilem demonstravimus.
Hisce ergo omnibus, invisilitate, transpicuitate, raritate, tenuitate, liquiditate, simplicitate,
quia omnia in cœlo apparent similia, et nulla appareat inter eos segregatio secute satis
concludi videtur posse, ærem, ignem non ignem, cœlumque continuatum, unumque esse
corpus. Etenim, quæ nam alia potentior hisce septem causa, quæ vel vetare, vel contradicere
queat, quin ærem, et cœlum, continuum vere, et non contiguum, quo nos lusit Aristoteles,
corpus esse affirmemus. Et si continuum etiam unum, et si unum, quia simplex, etiam naturæ
eiusdem. Nam et cœlum invisile est, et diaphanum, et etiam liquidum, quia planetarum
cursibus dat locum. Nam si durum, etiam resistens esset, et si resistens ii cursus, ii motus per
cœlum fieri nequirent. Sed hos ita fieri non dum constat, inquient, non dum est demonstratum.
At mox demonstrabitur, si prius eæ nostris hisce rationibus concludamus. Ærem, et cœlum,
continuum et unum, et eiusdem naturæ esse corpus, et nullo modo, esse corpora separata. Et
qui poetæ, cœlumque profundum ærem dixere, vere cecinere. Et qui alii, per liquidum æthera,
aut aves dicit volare, aut Dedalum, et Icarum volasse est fabulatus, a vero non
discessit. Cœlum igitur, æther et ær, et ignis non ignis, idem corpus unum sunt. Et qui
argumentis a simplicitate, a tenuitate, a raritate, a liquiditate, a diaphanitate, ab invisilitate, a
nulla eorum evidenti separatione, non movetur, vel philosophari desinat, vel meliores afferat
rationes, et donec afferat, nos hasce non dimittemus. At demonstratum iam fuerat quoque,
cœlum, et Empyreum mundum, nullo interstitio seiungi, et ideo continuum, et unum, et
eiusdem ambos esse naturæ. Et si quid differrent, eo different, quod Empyreus nostro sensui,
nullum ostenter astrum: cœlum ostentet plurima. At modo per secundas argumentationes, ær,
et cœlum, et æther, idem corpus nobis evasit, et æther cute Empyreo idem. Ær igitur et
Empyreus, idem. Unum ergo corpus totum est universum, partium locis tantum, in se
differens. Nimirum quod pars quæ ad centrum proximat, æris nomine est appellata. Empyreus
ea, quæ in infinitum, ad extera protenditur. Inter has duas, partem mediam, ætherem, et
cœlum vocavere.