Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 289

circumferunt miracula, multo vulgi stupore, ut multa flammis ardere faciant, urere
nequaquam. Fluor ergo flammam concipit, et ardet aliud nihil, quam fluor. Si e tali fluore sint
astra a Conditore constituta, ea ardere et flammas esse nihil fuerit mirum. Atque ita verum
Philo dixerit de Sole, φλογὸς πίλημα πολλῆς flammæ compagem multæ eum esse.
Sed si tertium ignem φῶς, lucem dicamus esse astra, simul scilicet compactam,
quibus, apud nos similibus id comprobabimus? Si alicubi lux sola congregetur, et sui vel
flammæ etiam, faciem ostentet. Experimentis multis norunt id, qui noctu navigant. Nam
ubi remi in salum immerguntur, innumeræ ibi apparent stellulæ. Plures sub puppi, ubi
temo aquam findit, omnes calore nullo, nedum ardore. Mira res in Cypro nobis accidit dum
in agro Callopsidæ versaremur sub vesperam. Tum nubes nigerrima ab horizonte Austrino, ad
medium fere cœlum est protensa, tempestarem minabatur magnam. Tunc versis equis domum
revertebamur. Illa in medio itinere in imbrem magnum est soluta, sine vento, crebris
micationibus. Is imber, nos obruit. Videbam ego quidem in summis equi auriculis et crinibus,
guttulas eius multas, quæ frequentibus nobis fulgurationibus, lumine plenas. E pileo nostro
pendentes alias non paucas. Et e pallio quo eram involutus, aliæ tales sine numero. Iurarunt
postea, socius et famulus, se certo credidisse, dum id viderent, me totum combustum iri. Tales
luces veteres nautæ et poetæ, fratres Helenæ, lucida sidera, nominarunt. Nostrates, Sancti
Hermi appellant lucem. Contigit etiam eadem in insula, ob nimios die calores, noctu iter
facere. Stellam lucidissimam, earum quas cadentes vocitant, ante pedes cadere conspeximus,
inter herbas Sole iam are factas. De equo statim descendimus, eoque ubi ceciderat
accurrimus. Ambusti, aut adusti illius foeni, nihil vidimus. Tam rara ea fuerat flamma, ut
luceret tantum non etiam ureret. Ad fauces Arsiæ fluvii, qui finis est Italiæ et Liburniæ, supra
piscatores quosdam flamma ingens in sublimi apparuit. Quæ paulatim descendens, et eos, et
naviculam cooperuit. Paulisper morata evanuit, nihil eis vel pannorum, vel capillorum,
nedum lignorum adussit. Postridie illac iter facienti mihi, rem narrarunt, multisque
confirmarunt iuramentis. Interrogavi, an quid sensissent caloris, exiguum valde, responderunt.
Experimenta duo priora, lucem probant aquæ indi, in eaque veluti coagulari. Duo hæc
posteriora, probant eandem tenuissimo vapori. At omnes, lucem in alio corpore, veluti
accidens esset, collocant. Idque non mirum, quia et anthraces apud nos et flammæ, in alio sunt
corpore, ligno, et fumo, quia materiales sunt, et mortales. At cœlestes ignes, et
immortales sunt, et immateriales. Et hæc sunt ab illis participatæ. Et veluti, ab identitate, in
alteritatem deciduæ. Et nos in
Panaugia
iam probavimus, lucem esse sui natura, substantiam,
et per se stare. Id et nunc repetimus, præsertim cœlestem lucem id a Conditore ab initio
obtinuisse. Atque hinc sequi, ut sidera lux coagulata, et quasi compacta esse queant, et
loco Philonici illius dicti, de Sole eum esse, φλογὸς πίλημα πολλῆς. Flammæ compago
multæ, dici queat φωτὸς πίλημα πολλοῦ. Lucis compago multæ, de astris omnibus. Sed si
recte experimenta illa allaca, considerentur, simul cum aliis similibus innumeris, et flamma
lux est densior, uti iam dictum et lux flamma est rarior, et pro raritatis, et densitatis ratione
ac portione, vel calent magis, vel calent minus, vel calent in sensibiliter, vel calent
fervide. Nam et radii, qui confessione omnium sunt lux, et calent, et calent magis, et calent
minus. Et lux qui in guttulis circa remos, et fratres Helenæ nautis apparet, et nos
circundederunt, quamvis pusillum nihil obstante aqua de se proferunt teporem. Fluor enim
omnis ille primævus, per omnia sparsus sicuti lumen, ita et calorem sibi imbibit, et sine eo
esse nequit.
Sed unde tanta est et siderum, et siderearum lucium varietas? Et magnitudinum
differentia? Et positionum atque intervallorum diversitas? Causa quidem harum rerum
effectrix, sicuti et aliarum omnium est Conditoris, et bonitas, et sapientia, et potentia, qui entia
cuncta, ab initio, numero, pondere, et mensura effecit, et disposuit optimis. Neque enim
meliora, aut melius, vel effici, vel disponi, et in ordines suos digeri potuere. Formam vero
cuique stellæ ita propriam indidit, ut nulli aliæ communis esse posset. Quarum forma cum lux
1...,279,280,281,282,283,284,285,286,287,288 290,291,292,293,294,295,296,297,298,299,...411
Powered by FlippingBook